1 2 Dices non componi Petrum ex hoc animali, et ex hoc rationali, sed ex homine, et petreitate. Contra primo, ostendi disput.4. dari individua incompleta. Et est evidents: quia ego in homine clare concipio eum esse animal singulare, quin concipiam eum esse hominem, sicut concipio animal sine rationali: ergo eodem modo distinguo hoc animal ab hoc rationali, quo animal a rationali.
3 Secundo, Petrus constituitur ex homine, et petreitate: ergo haec est formalis praedicatio. Petrus est homo contractus petreitate, ut patet. Sed est praedicatio singularis de singulari: ergo. Probo minorem, quia homo contractus petreitate est singularis, quia ab specie contrahitur, et efficitur singularis singularitate, sicut album albedine.