1 Adverte praedicationem identicam non dici illam, qua significatur praedicatum convenire subiecto, sic enim omnis vera propositio affirmativa esset identica: sed eam solum vocari identicam, in qua idem est formaliter, et ratione nostra praedicatum cum subiecto, quando scilicet utrumque extremum eodem modo concipitur, ut sunt hae, homo est homo, Petrus est Petrus. Ut sit autem propositio formalis, et directa, requiritur, ut sit diversus modus concipiendi subiectum, et praedicatum, ut praedicatum sit ratio formalis constituens subiectum in ratione, qua de illo praedicatur, ut Petrus est homo, homo est animal, Ioannes est albus. Praeterea adverte individuum particulare determinatum habere singulares, particularesque rationes, per quas formaliter constituitur in ratione talis, ut Petrus constituitur in ratione huius hominis per hoc rationale, et per hoc animal, in ratione huius albi per hanc albedinem.