Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Sectio I. Genus definio.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?
§ 17
§ 18
§ 19
§ 20
1 Unde effluxit adagium, genus sumitur a materia, differentia vero a forma; quia sicut materia est indifferens ad hominem et leonem, determinatur autem ad hominem per formam. Nam actus est qui distinguunt; ita genus indifferens est ad plures species, determinatur autem per differentias. Cum hoc discrimine, materiam esse eamdem numero successive in embrione, homine, et cadavere: at animal distinctum est realiter in singulis inferioribus. Igitur species componitur ex genere non abstracto, atque communi, sed concreto, et reddito particulari per differentiam. Vocatur autem genus, quia est obiectum cognitionis genericae, quando non cernitur differentia. Sunt enim in homine et sensatio, et discursus, animal dicitur a sensatione, et rationale a discursu. 2 Quia igitur homo potest concipi cum sola sensatione, et sic confuse cognitus, est genus, et quia concipi potest cum sensatione, et simul cum discursu, et sic est species; ideo homo relatus ad sensationem, dicitur animal, et genus, quia per ordinem ad illam cognoscitur actu generico, et vocatur genus concretum, et animal contractum, quia illi adiungitur cognitio differentiae. Uno verbo. Illa ratio, in qua homo est similis bruto, semper vocatur genus; abstractum, si sola cognoscitur; concretum vero si simul cum alia, in qua est dissimilis. Atque haec vocatur differentia.