Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Sectio I. Genus definio.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?
§ 17
§ 18
1 Hinc oritur, cognitionem de homine esse compositionem hominis ex genere et differentia: nempe ex animali et rationali, quia compositio universim est simul positio duarum rerum, ex quibus tertia resultat, ita realis compositio hominis est realis unio corporis et animae, ex qua resultat homo: ita etiam rationis compositio est cognitio componens, atque coniungens duo obiecta ratione distincta, e quibus resultat tertium. Sic notitia generis componit speciem cum differentia, e quibus resultat species. Eamdem ob causam genus et differentia sunt partes speciei, quia pars est illa, ex qua simul posita cum alia compositum efficitur, ut corpus est pars hominis, et cognitio generica est partialis, et incompleta, quia terminatur ad partem obiecti, et non ad totum. Idemque dixerim de cognitione differentiali. At specifica cognitio est totalis, atque completa. Haec est causa, cur genus dicitur pars actualis speciei, 2 quia in actuali cognitione speciei comprehenditur genus, ut pars speciei simul eam constituens cum differentia: quia species non potest concipi sine genere et differentia, cuius tota essentia consistit in utroque conceptu, ut hominis essentia in corpore et animo, eandemque ob causam homo est totum actuale, quia in actuali cognitione sui genus includit. Quod non est pars Physicae, sed sola ratione, quia Physice nulla est distinctio inter animal et rationale, nec compositio ulla cum homine, sed compositio, atque distinctio contingunt solum per actus confusos, et claros intellectus. Distinctio quidem per confusos, et inadaequatos, compositio vero per clariores, magisque adaequatos obiectis.