1 Haec compositio ex genere et differentia non includit genus abstractum, atque commune cum sua integra universalitate, sed ab ea contractum, atque restrictum per conceptum differentiae. Nam, sicut genus, et quaevis ratio communis abstrahitur actu confuso non penetrante differentias, per quem genus divagatur in omnes species, ita restringitur et limitatur ad unam speciem per actum clarum differentiae, v. g. animal, cognitum sine rationali, commune est homini, et equo: at adiuncta rationalitate, iam non est commune equo, sed homini proprium, et quia speciem componit non cum confusa priori cognitione, sed cum clare penetrante differentiam, ideo in compositione contrahitur a sua universalitate ad hanc speciem, et non finitur per eam cognitionem ad alias abire; nam, si esset tunc omnibus commune, omnes species confuse cognitae componerent hominem, quia animal commune est, omnes species cognitae confuse, saltem materialiter, homo autem nec materialiter componitur ex leone.