Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?

Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?

Sectio III. Utrum logica concurrat efficienter ad actus aliarum scientiarum?

Sectio IV. Utilitas, unitas, et finis dialecticae.

DIalectica admodum esse utile luce clarius apparet, sancti vero Doctores, cum in dialecticam videntur invecti, non tam in illam, quam in sophistas, quia ea abutebantur, congerunt convitia, ut clare constat ex S. August. 1. 7. lib. 1. contra Cresconium cap. 18. ubi Christum Servatorem, et Apostolos dialecticos nuncupat, et dialecticam artem disputatoriam: disputare autem ait esse verum a falso discernere. Nam, cum homini connaturalis sit veritatis inquisitio, apprime ei erit utilis facultas, per quam ei praemuniatur via ad veritatem consequendam. Habitus autem dialecticae non est simpliciter necessarius, cum sit natura sua acquisitus. Acquisiti enim habitus non sunt simpliciter necessarii, quia non dant simpliciter, sed facile posse. Quia totum, quod intellectus potest cum tali habitu, potest sine illo. In quo differt ab habitu supernaturali, qui dat simpliciter posse, atque ideo est simpliciter necessarius. De quo me videre disp. 16. de anima. Utrum vero semper aliqua cognitio reflexa requiratur ad assensum conclusionum aliarum facultatum? no est praesentis instituti, sed animastici. disput. 7. sect. 6. Sive enim requiratur, sive non, syllogismi eodem modo conficiuntur logicis praeceptis, ergo ea quaestio inutilis est logico, quia huic illud tantum est utile, quod est utile arti syllogisticae addiscendae.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work