Nec difficile erit ex dictis colligere, quo pacto dialectica utilis sit aliis scientiis.1 Nam, cum ipsa doceat modum sciendi in communi, ex illius cognitione facile intellectus quamvis argumentationem, aut sciendi modum efformat, quia ad dirigendam quamcumque potentiam sufficiunt regulae communes, ut patet in architectura. Deinde colligitur dialecticam cognitionem esse reflexam,2 quia habet pro obiecto cognitionem eiusdem potentiae: immo vero omnia praecepta, quae dialectica docet, conveniunt ipsis actibus dialecticis, quia etiam illi sunt modus sciendi, et sicut logicus docet in alia facultate argumentari, eisdem praeceptis docet argumentari in materia logica. Immo vero non alio modo docet argumentari, nisi argumentando: sicut, cum quis docet loqui alium, aut scribere, id praestat loquendo, aut scribendo.