Inductio est argumentatio a recensione aliquorum singularium ad colligendam aliam conclusionem. Haec argumentatio, ut vim habeat, debet attingere omnia singularia: verbi gratia: Terra habet proprium locum, item et aër, similiter et Aqua, et Ignis: ergo omne elementum habet proprium locum: quae argumentatio est ab omnibus dividentibus ad divisum. Si autem non recenseantur omnia singularia, infirma est argumentatio: sicut si quis recensitis singulis hominibus Europae, et concluderet, ergo omnis homo est albus, concluderet quidem male: quia in Aethiopia sunt homines nigri. Ut autem haec argumentatio sit efficax, est ostendendum non esse discrimen inter singularia recensita, et alia, ut si quis ex ignibus Hispaniae colligeret omnem ignem in Belgio esse calidum, opus est ut ostendat eandem esse rationem ignis Belgici, et Hispanici.