Dices, Bonum dividitur in honestum, utile, et delectabile, et tamen ab uno dividente valet consequentia ad aliud, ut est honestum, ergo est delectabile, et utile. Respondeo non valere consequentiam: quia bonum honestum pertinet ad virtutem, quae non est utilis utilitate pecuniaria, aut alia, quae pecunia aestimatur, nec delectabile delectatione corporea, quamvis est utilis, et delectabilis, quod attinet ad spiritum; quae utilitas, et delectatio non ponitur in divisione boni, sed tantum ponitur bonum pecuniarium, et delectabile corporeum. Vel dico, illam non esse proprie divisionem boni, sed quandam rationem illud explicandi, de quo disp. 13. de Anima.