De modis tollendi obligationem Iuramenti.
PRIMO hanc obligationem tolli dicunt aliqui ne inducatur, ut cum Lex id irritum declarat: Sed hoc non tollit obligationem, quae non fuit, sed praepedit, ne sit. Sic Concil. Trident. sess. 25. cap. 16. renunciationem bonorum, etiam iuratam, ante duos menses professionis, irritam declarat, et nullam.
TOLLITUR vero obligatio, e iuramento oriens, primo si nequit exequi sine peccato; nam Iuramentum non est vinculum iniquitatis.
DEINDE tollitur condonatione eius, in cuius favorem est emissum.
TERTIO aufertur superiorum irritatione. Vide quae dixi disp. de Voto, a quaest. 22. et seqq. excipe tamen Curatores, qui nequeunt iuramenta minorum irritare, etsi possint vota, leg. 1. et 2. Cod. si adversus vendit. Aufertur etiam Commutatione, ut dixi disp. 1. de Votis, quaest. 30. Tollitur etiam dispensatione, modo dicto loco cit. quaest. 28. et 29.
SED non reservantur ea quinque, ibi relata, si nude sint iurata, non vota; ea enim sola reservantur iuramenta, quae sunt in damnum tertii. Ita Navar. lib. 2. consil. de iur. conf. 3. Tabien. V. Iur. quaest. 20. Petr. Ledesm. tomo 2. tract. 11. cap. 4. dub. 2.
ENIM vero communiter sunt cum voto, quae ideo reservata sunt: ut monet Bassaeus V. Iur. 5. num. 7. cum Sanchez lib. 8. matrim. disp. 13. et lib. 3. moral. cap. 19. num 6.
DISPENSATIO autem debet esse ex causa, ut dixi disp. 1. de Voto, quaest. 37. sic et commutatio, ut dixi ibi quaest. 29.
CAUSAE dispensandi iuramentum esse possunt, si metu, vel fraude sit extortum: Si iniustitia intercessit, ut cum usurarius exigit iuramentum de solvendis usuris. Vel cum in contractu graviter laesus est, et coactus est eum iurare; vel non advertens laesionem, iuramento confirmavit sponte. Vel in poenam ei, in cuius favorem est praestitum, si delictum patravit, unde meretur bonis spoliare, si Ecclesiae sit perduellis. Tandem si id bonum commune postulet, Lessius lib. 2. cap. 42. dub. 12. num. 62. Bonacina de Iur. puncto 17. Bassaeus in calce.