An, et quod peccatum sit IURAMENTUM, Iudicio carens.
Assero primo Iuramentum carens iudicio quoad causam necessariam iurandi, et reverentiam, censeri veniale. Ita Valentia 2. 2. disp. 6. quaestio 7. puncto 3. Suarez lib. 3. cap. 12. Sayrus eodem cap. n. 32. Lessius lib. 2. de Iust. cap. 42. dub. 3. num. 17. D. Antonin. 2. part. tit. 10. cap. 7. §. 1. Angel. V. iuram. 3. num. 7. Syluester 2. quaest. 8. eodem titulo, Nauar. sum. cap. 12. Sanchez cap. 4. num. 35. post D. Bonauent. art. 1. q. 3. Non enim videtur gravis iniuria.
Assero secundo, si desit iudicium debitae inquisitionis graviter omissum, est mortale: Ita S. Bonavent. loco cit. Sanchez, et Valentia, ac ceteri locis adductis.
Probatvr a Valentia loco cit. et Sanchez num. 14. e D. Bonauent. dist. 39. quaest. 1. ad argumenta, et quaest. 3. ad ultimum, quia is exponit se discrimini adducendi Deum in testimonium falsitatis.
Advertit autem Sanchez num. 36. non esse periuria in confessione necessario distinguenda siue mentitus sit, siue dubius iuraverit, siue non implere intendens, satis enim est dicere: Iuravi falsum toties.
Notat etiam num. 38. Peius esse iurare verum per falsos Deos, quam mendaciter per verum Deum, quia illud pertinet ad Idolatriam, et blasphemiam, quod peius est periurio, teste D. Thom. prima secundae, quaest. 13. art. 3. ad 2. Ita tenet Sotus lib. 8. de Iust. quaest. 2. art. 3. concl. 1. Couar. de pactis, p. p. §. 1. num. 10. Suarez cap. 3. num. 6. Sayrus lib. 5. cap. 3. num. 18. Azor tract. 1. lib. 11. c. 12. quaestio 12. Quare D. Augustinus epist. 154. et refertur cap. movet, 22. quaest. 1. significans oppositum intelligi, ut bene explicat Azor loco citat. quaestio 12. quando Christianus iurat per falsos Deos, qui eos falsos existimat solo decipiendi animo; is enim, si fidem non servet, decipit quidem, sed non est periurus: at iurans falsum, est periurus, et sic graviter peccat. Vel ut ait Sotus, dic, esse gravius in ratione periurii; nam iurare falsum per verum Deum, est proprie periurium, dicitur enim falsum; at per falsos Deos, est secundum quid, dum dicitur verum, teste D. Thom. 1. 2. quaest. 98. art. 1. ad 2. Haec Sanchez habet ex D. Bonauent. in 3. dist. 39. dub. list. num. 6. et lib 3. Phar. cap. 3. in fine, ubi refert testimonium D. August. epist. 154. ad Public. Tom. 2. et reddit rationem.