Fuit opinio D. Hieronymi in 5 Matthaei, vetitum a Christo fuisse iurare per creaturas. Eum secutus est Alphonsus de Castro, V. Iuram. haeresi 1. et videtur Innocent. III. cap. etsi Christus, de Iureiurando.
Vera tamen sententia est, licere per creaturas iurare. Ita D. Bonavent. hic, D. Thom. ad primum, quos omnes alii sequuntur, ut ait Azorius Tom. 1. lib. 11. cap. 3. quaestio 5.
Notat autem Azorius ex D. Bonavent. in corpore, dupliciter iurari posse per creaturas; primo per eas, tanquam testes veritatis invocatas, quasi divinas, quo pacto ethnici iurabant AEdepol, Mehercule, et hoc continet blasphemiam, nimirum quia id adscribitur creaturis, quod est proprium Dei, esse veritatis auctorem infallibilem, et hoc ideo prohibetur cap. Clericum, 22. quaest. 1. a Concilio Carthaginensi IV. et cap. si quis per creaturas.
Altero modo iuratur per creaturas, non ipsis sistendo, sed Deum invocando, qui in creaturis opifex elucet, ut auctor omnis veritatis, et bonitatis; in creaturis etiam hoc est licitum, ut infra ostendam.
ASSERO, licitum esse per creaturas iurare.
PROBATUR a D. Bonavent. primo. Ioseph Genes. 43. iuravit per salutem Pharaonis, et Paulus prima Corinth. 11. per gloriam Corinthiorum: Quotidie morior per gloriam vestram. Ita sentit D. Augustinus serm. 28. de verbis Apostoli in Glossa ordinaria. Alii tamen legunt: morior propter, etc. At textus Graecus habet, Per. Sic legit S. Bonav. etiam in Bibliis pauperum, cap. 18.
PROBATUR secundo a D. Bonav. quia communiter ab Eccloesia exhibetur iuramentum per Evangelia; at Evangelium est creatura.
OBIICIES primo Matth. 5. ait Christus: Nolite iurare per caelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum pedum eius, etc. Glossa ait, esse superstitiosum.
RESPONDET S. Bonavent. vetari iuramentum per creaturas priori modo, attribuendo eis aliquid Divinum; at iurare posteriori modo licere, debito moderamine, ut supra.
OBIICIES secundo. Pius Papa vetat iurare per capillum Dei 22. quaest. 1.
RESPONDET S. Bonavent. damnare illos, qui Deo membra adscribunt; et qui per membra Christi contumeliose iurant.