An Iuramentum incautum promissorium obliget.
§ D. Bonavent. dist 39. quaest. ultima.
Iam quaestione 13. vidimus, quae materia necessaria sit, ut iuramentum obliget. Cum igitur iuramentum incautum sit de materia vergente in malum, vel in minus bonum, iudicare est ex ibi dictis. Dicitur autem incautum, quia ex defectu iudicii, seu disquisitionis promittitur.
Assero primo, Iuramentum de re vergente in malum, idest, peccatum, est invalidum.
Probatur a D. Bonavent. quia iuramentum non est vinculum contra iustitiam, sed iustitiae.
Assero secundo, Iuramentum incaute emissum, promittens rem contra consilia, esse invalidum.
Probatur a D. Bonavent. quia quod est contra consilia, deficit iudicio, et iustitia necessaria in votis, quae sunt de meliori, sicuti autem consilia sunt a Deo, votumque de consiliis est Deo factum; Ita e contra Iuramentum promittens, non observare consilia, est contra rationem suam voti, quam induit. Advertit vero S. Doctor tale esse iurate non intraturum religionem; at si iuret quis, nunquam perfectionem attingere, peccaret graviter, quia sic impugnatur perfectio (ut suppono) Christiani.
Assero tertio, id quod vergit promiscue in bonum, vel malum, ut iurare non acceptare praelaturas, etiam promiscue, est bonum, vel malum pro conditionibus personae; nam si sit persona apta, et utilis, male iurat; si vero sit Pastor, et tamen idolum (ut cum D. Bonav. loquar, ad ultimum Ioannis) bene facit, non acceptans.
Memento autem, ea quae dixi quaestione 13. promissum iuratum, etiam homini, debere ad aliquam virtutem pertinere, saltem supposita promissione, atque iuramento.
Obiicies primo: Iosue cit. cap. servavit iuramentum incautum foederis Gabaonitis, contra Dei praeceptum, non ineundi foedus cum Idolatris.
Respondet S. Doctor, Iuramentum illud recte servatum. Primo, quia ex Divinae mentis interpretatione melius erat accipere Gabaonitas in servitutem, quam occidere, maxime cum prompti essent fideliter servire, et Deus acceptat ad poenitentiam; foedus autem vetitum erat cum incorrigibilibus.
Obiicies secundo. Meretrix servans fidem suo locatoti, peior est servando fidem, quam non servando, ex D. Augustino lib. de bono coniugii, cap. 4. sed iuramentum illud habet malum exitum: Ergo.
Respondet S. Doctor, in iuramento illo esse duo. Alterum, quod meretrix iurat, se consensuram suo proco: Alteram, quod iurat, se fidem alteri non daturam. Et primum quidem est illicitum, et ad illud non tenetur. Secundum vero est licitum, et ad hoc tenetur; et quoad hoc dicit, quod peior est non servando, quam si iuramentum servaret.
Obiicies tertio, potest aliquis iurare matrimonium contrahere: Ergo etiam non intrare religionem.
Respondet S. Doctor, negando consequentiam: nam iurans matrimonium, iurat aliquod bonum; at iurans praecise, non intrare religionem, nil boni iurat. Deinde qui iurat matrimonium, potest sine ex consensu mulieris, sive post eius obitum aggredi perfectionem; qui vero iurat, non intrare religionem, reddit se inhabilem in sempiternum.
Dices. Quod licet facere, licet etiam iurare, se facturum; sed licet non intrare religionem: Ergo.
Respondet S. Doctor, negari Maiorem; nam nolle intrare religionem, est imperfectionis; at iurate, se non intraturum, est obstinatio, et impugnatio gratiae Spiritus Sancti.