SUPPONO, Ignorantiam meram dicere privationem cognitionis, aut positivam rei falsae assertionem, quae dicitur error, Dolus vero dicit deceptionem iniuriosam a petente iuramentum.
DUPLEX est autem dolus, vel ignorantia, et error; quidam antecedens, qui scilicet inducit ad actum faciendum, ac ipsi causam praebet, quam Iurisperiti vocant dantem causam contractui leg. et eleganter, ff. de dolo, nempe quia, si is dolus, vel error non adesset, iam contractus non sequeretur; alter vero est concomitans actum, qui scilicet non inducit ad volendum actum, sed ita comitatur actum, ut etiamsi non adesset, adhuc actus sequeretur: et hoc vocatur a Iuristis, Incidens in contractum, seu contingens, ad differentiam prioris, qui dicitur ex proposito.
ASSERO primo, dolum, vel errorem, aut ignorantiam antecedentem reddere iuramentum irritum. Est sententia communis cum D. Bonavent. in 4. dist. 30. quaest. 1. qui advertunt, debere esse circa substantiam rei.
PROBATUR a D. Bonavent. ibi, quia errantis non est consensus leg. si per errorem, ff. de iurisdict. omnium iudic. leg. cum testamentum et leg. Non idcirco, Cod. de iuris, et facti ignorantia. Ideo irritum est matrimonium initum cum Berta, quae creditur Thecla. Exemplum refert Sanchez. Si quis iuret dare alicui rem, quam putat vitrum, et postea inveniat esse gemmam: et S. Bonavent. si quis putans emere aurum, et explicans se velle aurum, reciperet aurichalcum, nam si non se explicaret, teneret contractus, quia emptio est contractus fundatus in externo; at in contractu, qui requirit consensum internum circa rem, non sufficeret, ut in matrimonio.
ASSERO secundo, probabile non est, errorem comitantem reddere invalidum, si adsit talis intentio: Vellem, etiamsi esset ille.
PROBATUR, quia non deficit consensus ex cognitione. Vide Sanchez lib. 7. de matrimonio, disp. 18. ubi plures pro hac sententia sunt contra ipsum Sanchez. Observa, ibi, an sit D. Bonaventura.
ASSERO tertio, errorem circa qualitates tantum non reddere iuramentum invalidum.
PROBATUR, quia hic non tollit consensum.
Contra primum assertum videtur id, quod ait S. Doctor, Iosue deceptum esse a Gabaonitis ad foedus ineundum, quem obligatum se existimasse, ex D. Ambrosio lib. de officiis, ostendit.
Respondet S. Doctor ibi in 3. dist. 29. quaest. ultima, ad 1. Iosue melius existimasse eis parcere, non quia teneretur in facie Dei, sed ne scandalum excitaret. Ideo ait D. Ambrosius Iosue pacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat Sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret, suam fidem solveret. Hoc igitur servavit credens, neque Deo displicere, recipere poenitentes, licet praecepisset, ne cum illis obstinatis foedera coniungerent.