An qui dicit officium notabili syllabarum abscissione, seu detruncatione satisfaciat.
Reprehenduntur graviter Clerici in clement. 1. de celebr. Missarum, eo quod transcurrendo et syncopando, Canonicas horas absolverint; Ita etiam in ipsos animadvertit Innocent. III. in Concil. Lateran. cap. Dolentes; ut habet Azorius ubi supra, cap. 7. num. 1. afferens modum, quem Concilium Basileense, supra citatum, praescribit recitantibus officium extra Chorum his verbis: Quoscumque etiam alibi Beneficiarios, seu in sacris constitutos, cum ad horas Canonicas teneantur, admonet haec Sancta Synodus, ut si orationes suas Deo fore acceptas cupiunt, non in gutture, aut inter dentes, seu deglutiendo, aut sincopando dictiones, vel verba; sed reverenter verbis distinctis, sive soli, sive sociati cum aliis officium Divinum, nocturnumque persolvant.
¶ QUARE hunc modum recitandi officium graviter increpat S. Doctor, locis allegatis, dubit. 1. et 4. praecepto tamen ita satisfieri tenent Filliucius tom. 2. tract. 23. cap. 7. num. 242. Azor. cit. Villalobos summa tom. 1. tract. 14. diff. 10. num. 7. Diana resol. 31. modo tamen totum officium ita sincopis non interscindatur, ut eius substantia deperire videatur.
Hoc probat a simili Azorius; nam maior est obligatio distincte, et integre pronunciandi formam baptismi, quam Canonicas horas; qui tamen ita talem formam sincoparet, nec peccaret graviter, nec rebaptizare teneretur; ut patet ex cap. retulerunt, de consecr. dist. 4. ubi pontifex respondet, Hominem ita baptizantem ex linguae lapsu, vel sermonis latini nescientia, valide egisse; praeterea leg. debet, ff. de manumiss. dicitur, eum, qui testamento donavit servo suo libertatem, ipsum Crarinum nominans, qui tamen Crastistus vocabatur, valide testatum fuisse, licet abscissis syllabis id fecerit.
EGO tamen huiusmodi rationes pro Monialibus, vel linguae latinae ignorantibus potius adducerem; Et si revera paritas stet, pro illis supponitur, ut patet ex allatis exemplis, ubi illa ignorantia intervenerit: quare eum plerique clericorum divinis obsequiis et officiis mancipati, teneantur linguam latinam, quantum par est, addiscere; non dicerem illos a culpa, vel ab obligatione repetendi horas, esse immunes; nisi materiae quantitas modica, vel naturalis linguae trepidatio, seu balbutiens praecipitatio eos excusatos praetenderet. Ita sentit Sylvius quaestio 83. num. 13. Caramuel 1583. Bassaeus num. 7.