An omittens omnes horas unius Diei, plura committat peccata.
PER plura peccata hic intelligimus ea, quae externa omissione consummantur; nam si mere interne voluntas se habuerit determinando circa singulas horas, eas omittere, nemini dubium est, quin tot sint peccata, quot sunt voluntates repetitae; cum etiam sic circa eandem numero horam pluries posset peccare, morali interruptione eam intendens prorsus omittere.
PUTANT, et sustinent nonnulli, tot esse peccata, quot sunt horae omissae, eodem modo ac si decem diebus consecutivis aliquam horam omitteres, vel una integra septimana quadragesimali ieiunium negligeres, ita Lessius lib. 2. cap. 37. dub. 9. Tabiena v. hora, quaest. 18. Frascus de Iustitia, lib. 1. cap. 20. num. 19. et videtur Toleti lib. 2. cap. 12.
ILLUD sustinent unica ratione, quam supponunt; quia tot sunt praecepta precandi, quot horae omissae; peccata autem multiplicantur ad multiplicationem praecepti.
OPPOSITUM tamen tuentur quindecim Doctores apud Dianam resol. 5. queis adde Tannerum disp. 2. quaest. 1. num. 145. et hanc quidem communiorem, et saniorem fatetur Suarez lib. 4. de horis canon. cap. 25. num. 18.
RATIO una omnium est, quia sunt omnes unius officii partes, et unicum est praeceptum omnes tanquam unum totale officium recitandi; ratio autem opposita per hanc solvitur, quia diversae partes eiusdem officii in ordine ad diversos dies non possunt facere quid unum, cuius signum est, quod hora hodie dici solita, cras nequit absolute praeceptum servando; cum tamen quaelibet eiusdem diei hora, quolibet istius diei tempore dici valide, et licite queat.
IN ordine tamen ad Deum perinde est, ac si unum, vel septem sint peccata, cum tanta sit malitia in septem, ac in uno solo, illis aequivalente; suadet tamen Suarez in confessione aperiendum horarum omissarum numerum propter circumstantias valde aggravantes.
SUNT tamen nonnulli, quos non approbat Suarez, admittentes quidem unum esse peccatum, plures horas omittere, si id fiat actione continuata, non discreta, ita ut post Primam omittat Tertiam, et post hanc, aliam proxime sequentem; secus vero esse, si post Primam dicat Tertiam, et post hanc omittat Nonam, etc. eodem fere modo ac hominem nunc mutilare est unum peccatum, deinde post aliquod tempus ipsum interimere est aliud peccatum.
HAEC tamen ratio respectu officii mutila est, cum non sit nisi una omissio, etsi in partibus discretis; quia officium aliquod non dicitur omnimodo omitti; donec tempus ipsi praefixum totaliter transeat; quare qui horis antemeridianis statueret non dicere Primam, et postea eam diceret, etiam post alias horas, ad ultimum praefixi temporis punctum, non diceretur Primam omittere, licet id intendendo peccasset, quia nulla hora praecise adeo omittitur, quia suo tempore non dicitur; cum absque peccato potest fieri horarum inversio, sed quia voluntas in eo instanti, quo eas dicendi tempus necessarium urget, perstitit in proposito eas omittendi.
HINC habes aliud esse horas aliquas omittere in effectu, aliud omittere in re; et hoc advertendum puto propter censuras, horas non recitantibus imminentes; nam qui statueret in corde suo aliquam officii partem praeterire, quantum ad peccatum, quod voco omissionis effectum, iam omitteret, non tamen censuras subiret, donec ultimum instans temporis praeteriret, quia eo usque potuit omissionem intentam revocare, et sic censuras evitare.
HINC etiam habes, unam censuram mulctare illum, qui omnes illas horas uno die omitteret; quia unum est peccatum; secus vero, si id diversis diebus contingeret.