An interrumpere partes eiusdem Horae graviter sit mortale.
LAUDES a Matutinis disiungere, etiam ob levem causam, nemo culpat, cum ad modum duarum horarum possint dici; nec etiam unum nocturnum ab alio moderata interruptione segregare culpabile est, cum sensus possit compleri, et concludi in quolibet nocturno. Verum quaestio est de interruptione psalmorum, capitulorum, et lectionum eiusdem horae, in qua potest intervenire vel alterius actionis, inconsistentis cum officio, exercitium; vel confabulatio cum aliquo; utrumvis autem fiat, si interruptio moralis, et notabilis sit, sit peccati mortalis rea, iuxta tredecim Doctores, quos citat Diana p. prima, tract. 12. resolut. 4.
RATIO est, quia ad solemnem officii ritum, ab Ecclesia institutum, spectat unitas cuiusque officii; hoc autem notabili interruptione saepe destruitur: et per consequens praecepto non satisfit: licet autem ad unitatis destructionem phisicam requiratur gravis interpolatio temporis, a quo desumitur plerumque actionis unitas; non tamen idcirco peccatur, nisi talis interpolatio moralis sit, et libera.
MODUM autem discernendi notabilem interruptionem remittit Suarez ad prudentis Iudicium; qui debet pensitare cuiusque horae quantitatem, quae, quo minor est, eo minori etiam temporis mora magis violatur; quare tempus illud, quod modicum censetur in matutino, non ita modicum in breviori hora censebitur; nec eadem temporis mora computanda est recitatio unius Psalmi, sicut duorum.
ALIO modo interrumpitur officium, dum leviter, postquam inchoatur, praetermittitur cum intentione illud iterum resumendi; quod culpae damnat Suarez, quippe irreverenter se talis gerit erga Deum; non tamen peccat mortaliter, modo officium intermissum iterum compleat.
ADDIT insuper Suarez, si officium interrumpatur etiam graviter, ad aliquid agendum, vel dicendum; quod ipsi officio deserviat: verbi gratia consulendo socium de modo, quo tale officium, in quo de novo occurrit aliqua difficultas, dicatur, vel removendo aliquam distractionis causam; tunc nullum erit peccatum: consultius tamen foret, si hora sit brevis; eam ab initio repetere, saltem si in medio Psalmi esset interrupta. Verba autem indecora, seu etiam actiones indecentes, in Divino officio graviter prohibet Caput nullus, de consecr. dist. 5. et cap. Dolentes, de celebr. miss.
CONTRARIAM priori sententiam sustinent duodecim Doctores apud Dianam loco cit. Ita ut notabilem officii interruptionem de veniali tantum damnent; quibus adiicio Tannerum disput. 5. quaest. 1. dub. 4. num. 156. Peltanum lib. 3. de bonis operib. quibus subscribit ipse Diana cum Bassaeo V. hora, numero 16.