Quotuplex sit ORATIO.
SUBIECTUM hoc est proprius Seraphici partus, ubique enim orationem immiscet, ubique aliquid de ea dicit, aut indicat.
DIVIDIT orationem, in opusculo de sex alis Seraphim, ex parte orantium, in orationem publicam, et in privatam. Publica est, quae fit ab Ecclesia in Choris, quae in Ecclesia etiam antiqua fuit usitata; ut constat primo Paral. 25. ut Ecclesiam imitemur triumphantem, ut dixi disp. 2.
ORATIO privata est, quae privatim fit familiaribus recitationibus Psalmorum, Coronae, Littaniarum; hanc singulos docuit, Matth. 6. Cum oratis, dicite: Pater noster. Itidem in solitariis meditationibus, et soliloquiis exercetur, Psalm. 76. Meditatus sum nocte cum corde meo.
De privata oratione multa habent SS. PP. recitati a D. Bonavent. lib. 2. Pharet. cap. 45. et 46.
De publica ibidem disserit D. Bernardus epist. 78.
DIVIDIT secundo S. Doctor orationem ex parte actus in Vocalem, et Mentalem; haec est, quae solo mentis affectu completur, sic Psalm. 26. Tibi dixit cor meum, etc. Vocalis est, quae voce etiam exprimitur, de qua Psalm. 141. Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum, quae verba canendo postremo functus est die Seraphicus Patriarcha Franciscus, ut refert D. Bonavent. in eius Legenda.
HUIUS duplicis orationis institutionem Deo adscribit S. Doctor 5. parte Brevil. cap. 10. Quia enim primum principium est non minus bonum, quam verum; hinc est, ut libentissime sua dona communicet. Quia vero cum hoc simul iustum, ideo non dat dona, nisi volenti, et desideranti; non dat gratiam, nisi regratianti; non impendit misericordiam, nisi miseriam agnoscenti, ut salva sit libertas arbitrii, et non vilescat nobilitas doni, et integer perseveret cultus honoris divini. Hinc est, ut Deus orari velit, ut munera largiatur. Rursus quia ad hoc, ut desiderium sursum tendat, necesse est, quod affectio nostra sit fervida, et cogitatio in unum collecta, et expectatio nostra sit certa, et quia cor nostrum frequenter est tepidum, frequenter dispersum, frequenter pavidum, hinc est, ut Deus voluerit nos non tantum orare mentaliter, sed etiam vocaliter ad nostri affectus excitationem per verba, et ad recollectionem cogitationum per sensum verborum. Voluit etiam, nos orare per sanctos; et sanctos pro nobis ad dandam fiduciam pavidis, ut quod non audent, vel non possunt impetrare per se; per idoneas impetrationes obtineant, et per haec in orantibus humilitas conservetur; in sanctis intercedentibus dignitas declaretur; in omnibus etiam Christi membris Caritas, et unitas ostendatur.
TERTIO dividit orationem lib. 2. de profectu religiosi, cap. 60. in vocales orationes, Psalmos v. g. per verba composita; in soliloquia per verba ex affectu, et necessitate erumpentia, et cap. 62. addit gratiarum actionem, et vocem laudis. Explicat autem cap. 63. beneficia, quibus ad gratiarum actionem moveamur.
QUARTO dividitur a D. Bonavent. loco supra relato, et ex Breviloquio, in obsecrationem, orationem, postulationem, deprecationem, et gratiarum actionem, iuxta id prima Timot. 2. Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus. De his latius opusc. de profectu Relig. lib. 2. cap. 60.
OBSECRATIO, ut explicat D. Thom. art. 17. est oratio, qua petitur aliquid, proposita ratione aliqua, ducta ex sacra re quapiam, ob quam fit impetrandum, quod petitur, ut ex divina bonitate, vel passione; Per crucem, etc. Ita etiam D. Bonavent. ad Psalm. 141.
CONGRUIT cum hac S. Thomae interpretatione explicatio, quam adhibuit D. Bonavent. in expositione missae, ad ea verba Canonis: Da propitius pacem, ex D. Augustino epist. 49. ad Paulinum, quaest. 5. Apostolum sub nomine obsecrationis commendasse orationis eas, quas in celebratione sacrificii Missae, et aliorum Sacramentorum solet Ecclesia adhibere.
ALITER etiam explicat S. Doctor supra, deprecationem, esse interpellationem pro peccatis; orationem vero postulationem pro gratiis, et aliis bonis. Non longe abit Cassianus collat. 9. cap. 11. et sequenti.
DIVIDIT eam etiam S. Doctor opusculo de profectu Religiosi, lib. 2. cap. 73. et sequent. iuxta diversa motiva, ut dixi disp. 2. Mox iuxta diversa dona Dei, revelationum, et visionum, de quibus late Alvarez Tom. 3. et D. Thom. quaest. 175. et nos agemus, cum de Vita contemplativa.