An qui privatim officium recitat, debeat seipsum audire.
Privatim officium recitat, qui extra Chorum, et cantum, sive solus, sive cum alio illud dicit; si cum socio recitat, nemini dubium est, quin ea vocis claritate pronunciare debeat, ut ab eo audiri possit: Si vero solus sit; asserit Reginaldus in praxi tom. 1. lib. 8. cap. 12. disp. 5. quaest. 174. et Suarez de Religione, tract. 2. lib. 4. cap. 7. eum ita teneri pronunciare, ut a seipso audiatur.
Probat hoc Suarez ratione, quia haec oratio est vocalis; ergo debet esse audibilis, saltem ab ipso orante: probatur consequentia; quia seclusis impedimentis, quae per accidens se habent, nulla vox est tam tenuis, quin in auribus loquentis sonet, aliter vox non est censenda.
Hoc ait patere e Concilio Basiliensi sess. 21. dicente vocem ita debere formari, ut in gutture, vel inter dentes dictiones non formentur; inter pronunciationem autem illam, quae fit inter dentes, et illam, quae est audibilis, moraliter nequit dari medium.
Deinde ita officium Canonicum est explendum, ut quisque certus moraliter sit, se suo debito satisfecisse; quomodo autem certus erit se vocaliter orasse, qui se non aliter, quam mente audierit, nam nisi mens attenta staret tali pronunciationi, constans est, hominem ita nescire se loquutum, ac si non esset locutus.
Pro opposita sententia stat Azorius parte 1. lib. 10. cap. 11. quaesito 4. Cuius ratio est, quia ea pronunciatio officii satisfit Ecclesiae praecepto, quae contradistinguitur a mentali pronunciatione; talis autem est illa, quae fit motis tantum labiis, licet a nullo audiatur; quia, ut ait Navar. de orat. cap. 20. num. 14. sufficit, ut clericus ita verba proferat, quod percipiat, se ea protulisse.
Haec tamen ratio mihi valida non probatur, quia mentaliter tantum percipit se verba potulisse, vel vocaliter; si primum perinde est ac si mentaliter dixisset; si secundum; ergo audivit suam vocem; et sic est cum prima sententia.
Altero etiam modo potest impugnari huius secundae sententiae ratio; quia non is est tenor praecepti Ecclesiastici, ut non solum mente, et corde oremus, sed etiam sufficiat aliquo alio modo contradistincto; ut patet ex Concilio Basileensi supra citato; alias sufficeret inter dentes mussitare, aut in gutture; quod ibi improabtur.
Quicquid sit, hanc opinionem pro Scrupulosis tantum admittit Filliucius tom. 2. tract. 23. cap. 3. num. 117. et Diana resolut. 11. Verum Bassaeus num. 15. Caramuel in Reg. S. Bened. l. 380. Tamburin. tom. 2. disp. 10. quaest. 9. absolute volunt secundae sententiae stare, dicentes praeceptum dari dicendi officium, non autem audiendi.