Quis debeat orare.
Dico cum D. Thoma, artic. 16. omnem hominem, dum hanc vitam ducit, posse, et debere orare, tempore, quo praeceptum orandi obligat, ut dixi quaestione 3. Nam omnis homo, aut peccator est, aut iustus: Si iustus, eget oratione ad perseverandum, et ne inducatur in tentationem: Si autem est peccator, eget oratione ad petendam gratiam, et satis necessitatem orationis ostendi quaestione tertia.
ADVERTE id, quod dixi quaest. 4. eum, qui vult mereri, vel satisfacere sua oratione, debere esse in gratia, et hoc sensu D. Bonav. de profectu relig. cap. 71. exponit id Ioan. 9. Scimus quia peccatores Deus non exaudit; non exaudit, scilicet ad meritum, vel ad libetandas animas e Purgatorio, ut docet D. Bonavent. in 4. dist. 45. art. 2. quaest. 2. ubi hunc locum ita exponit. Vel intellige peccatorem, ut pervicax est; nam saepe etiam peccatores exaudivit, ut notat idem S. Doct. ibi allegatus, et ad 7. Lucae, ubi considerat, exauditam fuisse peccatricem. Similiter Lucae 10. Publicanum Lucae 23. Latronem, etc. ut observat etiam Valentia p. 6. post D. Bonavent. ad eum locum Ioan. 9. ubi D. August. inducit tract. 44. quaerentem: Si Deus peccatores non audit, quomodo audivit publicanum, et peccatricem? Frustra publicanus orasset: Deus propitius esto mihi peccatori. Et respondet S. August. Quod sicut ineruditus loquitur, non sicut plene videns, id intelligendum, ut peccatores dicantur dupliciter, vel ut peccatores actu, et affectu. Et tales non audit Deus, in quantum tales: Non enim est speciosa laus in ore peccatoris. Vel dicuntur peccatores peccata recognoscentes, et se reputantes peccatores, Matth. 9. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Et tales exaudit, sicut Publicanum. Subdit autem ibi Ioannes ex ore caeci: Sed si quis Dei cultor est, hunc Deus exaudit.
Movet autem hic quaestionem S. Doctor: Paulus erat Dei cultor, et non est exauditus, 2. Corinth. 12. Et respondet, Apostolum exauditum ad utilitatem, etsi non ad votum, quia, ut ait S. August. lib. de unitate Ecclesiae, cap. 16. et tract. 73. in Ioan. Deus aliquando exaudit propitius, aliquando iratus, ut peccatores manentes in suo peccato, ut dicitur Isa. 59. Peccata vestra absconderunt faciem eius, a vobis, ne exaudiret; quia ut dicitur Sap. 2. Perversae cogitationes separant a Deo, neque enim oratio est placabilis, ubi persona est indigna. Ideo observat, Deum Genes. 4. Respexisse primo ad Abel, deinde ad munera eius; at vero non respexit ptimo ad Caïn, deinde ad munera.
Ex quibus habes, insulse locutum Vuicleph errore 26. damnato in Concilio Constant. sess. 8. dicentem, Orationem praesciti nihil valere; Quod supra reiectum est. Sane peccatores pervicaces, non orantes animo recto, audiuntur a Deo irato, ut ait D. August. Tract. 73. allegato, ubi ait: Metuendum est, ne multa Deus quod posset non dare propitius, det iratus. Etenim tunc ipsa oratio est illusio Dei, ut ait Valentia loc. cit. cum D. Bonav. in Pharetra, p. 2. cap. 46. ex D. Chrysost. homil. 15. in Matth. opere imperfecto. Et tales orationes sunt, quas merito damnant Scripturae, et Patres allegati quaestione 4.
Deinde dico, Sanctos in Beatitudine orate pro nobis, ut ostendam 3. p. Tract. de purgat.
Damnati vero petere possunt. Sic enim epulo petiit, ut ad fratres suos mitteretur, et ut Lazarum ad se mitterent, ut observat S. Doct. Lucae 16. ubi eam petitionem vocat postulationem, et non vult eam vocare orationem, quia non est actus virtutis Religionis, sed ex pravo affectu invidiae in Lazarum, et carnalis affectionis in fratres, quos nolebat in infernum descendere, non caritate motus, sed amore proprio, ne sibi poenae augerentur. Vide S. Doctorem.
Dico tertio animas in Purgatorio orare petendo suffragia. Indicat S. Doct. in 4. distinctione 45. articul. 3. quaestione 2. in corpore, ex quo deducitur, eos petere etiam a Deo, ut ad Fideles virores mittat, eisque inspiret, pro ipsis suffragia offerre.
Idem docuit Alens. 4. p. quaestione 91. membr. 4. et probat ex Divo Gregorio lib. 4. Dialogorum, ubi memorat, animas petere a viventibus auxilia.
Dico quarto, probabile esse animas purgatorii orare pro nobis. Ita Medina quaestione 5. de oratione, Valentia loco citato. Sic Hieremias iam defunctus, dicitur multum orare pro populo, et dum erat in Lymbo 2. Machab. ult. et Hierem. 15. dicitur: Si steterit Moyses, et Samuel, etc. Ergo soliti erant orare.