Pro quibus sit orandum.
Assero primo, orandum non modo pro nobis, sed etiam pro aliis etiam inimicis, ut late ostendi de Caritate disput. 8. quaest. 24.
Probatur a S. Doct. ad cap. 3. Regulae, ubi ideo ait, docuisse nos orate, dicendo: Pater noster, non Pater meus, ne quispiam orationem suam ad se solum contrahat. Ideo S. Cyprianus hoc usus argumento ait: Noluit pacis Doctor, ut quis pro se tantum precetur, non enim dicimus: Pater meus, nec panem meum da mihi etc. sed: Pater noster: Panem nostrum, etc.
Deinde probatur a D. Thom. art. 7. Id, quod debemus aliis optare, debemus pro aliis petere; sed ex caritate debemus non solum nobis, sed etiam aliis multa bona optare; ergo et petere. Hoc argumento usus sum Tract. de caritate, loc. cit. ex D. Bonav.
Assero secundo, non esse orandum, ut omnes efficaciter beatitudinem consequantur, sed illi tantum, qui voluerint Deo respondere. Ideo observat S. Doct. ad 17. Ioan. et cum eo Valentia p. 8. Christum orasse hac forma: Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro illis, qui credituri sunt per verbum illorum in me.
Igitur (ait S. Doct.) pro omnibus orandum, qui voluerint converti, quia Christus venit vocare peccatores Lucae 5. et ideo Matth. 9. dixit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Igitur per mundum intelligit volentes obstinate mundo servire, ut exponit D. Augustin. tract. 107.
Ex his deducit S. Doct. orandum etiam pro praedestinatis, ut patet in oratione Christi.
Dices: statutum est de eis ad salutem; ad quid ergo pro eis oratur?
Respondet S. Doct. quod sic electi, sunt praedestinati, sicut per Christum redempti, et ut fide ipsius in corpore mystico vivificati; sicut enim ait D. Gregorius, Dial. l. 1. cap. 18. Ipsa perennis regni praedestinatio, ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ex labore perveniant electi ad illud, sicut electi ita et praedestinati salvabuntur opere redemptionis Christi, quod consummavit, sicut redempti sunt, et sic oratione sua acceptati.
Assero tertio non esse aliquem vivorum ab orationibus nostris privatis excludendum.
Probatur ex D. August. lib. de corrept. et gratia, capite 15. ubi sic loquitur: Nescientes enim, quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici debemus Caritatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri: infra autem ostendit id praestari, cum conamur id efficere, ut iustificati evadant. Reliqua vide de caritate, disputatione 8. quaestione 25.