Cum hactenus discusserim, quae mutuam hominum Iustitiam concernunt; nunc opportunum iudico supremum illum nexum perstringere, quo Deo obstricti, debitum ei cultum internum, et externum exhibemus: Hic est omnis Theoriae, ac Theologiae scopus, et finis, ut Deum colendum cognoscentes, ipsum actu colamus, aemulemurque nostras quantumcumque sublimes speculationes demissiori cultu, et ardentiori erga Deum amore superare; immane etenim flagitium veterum erat Philosophorum, quia cum Cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ut notat D. Paulus Roman. 2. Nec ullus hominum eo usque hebescit, quin naturae lumen ei indicet, et iudicet, Dei veritatem in iniustitia otiosae cognitionis nequaquam detinendam, sed devotae praxi serio mancipandam. Ut hoc autem praestemus, non ipsi nobis sufficimus; verum Divina sapientia, quae suis radiis hominum mentes illustrat, voluntates etiam ipsorum proclivi ad pietatem ductu erudit, normamque praefigit, quam sequentes inter tot cultuum disparitates, et ementitos Religionis titulos, verae venerationis principia, media, et finem securi attingemus: Norma vero haec RELIGIO illa est, quae orthodoxae fidei primogenita est proles: De ea hic tractabimus, cum ad Iustitiam, in cuius elucidatione adhuc perseveramus, reducatur, ut notat Seraphicus 3. part. centil. sect. 44. Deo enim, quod suum est, reddit; Ideo S. paulus loco cit. oppositum vitium iniustitiae adscribit, dicens: revelatur ira Dei super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent. Porro considerari potest RELIGIO, ut est Virtus, vel ut est Status: sub priori consideratione toti fidelium caetui convenit; sub posteriori vero illis propria est, qui Religiosae professionis emissione totos se Deo devovent: Cum tamen Religionis status ideo sit institutus, ut exactiori observantia Religio, quae virtus est, exerceatur; de hac primo loco agam in genere: deinde ad eius singulos actus descendens, singulares disputationes de eis instituam, mox etiam apponam quicquid Religioni adversetur, vel ipsius exercitium promoveat: Altero, autem tractatu, Deo favente, postquam aliquid de votis dixero, Religiosum statum complectar.