1 Est igitur accidens praedicabile, praedicabile de pluribus differentibus in quale, non ut proprietas necessario connexa cum subiecto: per quam definitionem accidens explicatur, et a ceteris praedicabilibus distinguitur. Rogas primo, utrum hoc praedicabile differat specie a quarto? 2 Respondeo, logice considerata ambo pertinere ad eandem speciem, quia eodem modo praedicantur, scilicet, ut conceptus non quidditatiuus; quod vero naturaliter connectatur, vel non, differentia est accidentalis logico instituto. Confirmatur, accidens reale proprium in ratione praedicabilis non distinguitur ab accidenti logico, quod realiter est idem cum essentia, sed magis differunt illa duo accidentia, quam alia duo realia, alterum realiter separabile, alterum non, quia haec saltem de potentia absoluta possunt ab essentia separari, secus accidens logicum: ergo quartum et quintum praedicabile non differunt. vide disp. 7. §. 18.