1 Secundo perfectiones supernaturales, sicut gratiae, magna sunt hominis perfectio, cum tamen non connectantur necessario et naturaliter cum essentia hominis, quae perfectiones ad hoc praedicabile pertinent, et non ad quartum: ut dixi sectione 5. At quis dicat eas, cum adsunt, nihil hominem perficere? 2 Tertio quia aliqua accidentia pertinent ad quartum, quae non modo non perficiunt subiectum, tantum quantum aliqua accidentia communia, verum illud aliquando non perficiunt, ut hominem senecta canescere: aliquando illi obsunt, et afferunt imperfectionem, ut insanire, delirare, esse peccabilem, et aliae imperfectiones essentiae creatae connaturales: ergo haec duo praedicabilia non distinguuntur ex eo quod perficiant, vel non perficiant subiectum. Adde inusitatum esse defectus accidentales vocari corruptionem.