1 Accidens quintum praedicabile Porphyrius ait esse, quod adest, et abest absque corruptione subiecti: ly et non copulative, sed disiunctive per vel est accipienda. Haec definitio magnum negotium facessit Porphyrianis, quia vel intelligitur de physica corruptione: sic autem inepta videtur, quia multa accidentia adsunt, et absunt cum subiecti corruptione, ut calor in octavo gradu corrumpit aquam, et homo nimio frigore corrumpitur. Si vero sumatur de corruptione metaphysica, id est accidens esse id, quod ita advenit quidditativo rei conceptui, ut hic semper maneat, sive illud apprehendatur sive non, etiam videtur inepta ad distinguendum hoc praedicabile a quarto, cui communis est eadem ratio, Confirmatur: aliquod proprium adest omnino et abest sine corruptione subiecti, multo melius, quam accidens commune, ut actu videre, et esse poëtam: ergo haec definitio convenit quarto praedicabili.