Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Sectio I. Genus definio.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
§ 10
§ 11
§ 12
§ 13
§ 14
Hoc autem admonuerim, haud quaquam loqui consequentes, qui negant distinctas formalitates in obiectis (secundum opinionem Nominalium, quae relata est in disputatione, etc. 1.) asserentes materiam universalem esse plura individua confuse cognita, et aliunde negant dari posse conceptum communem materialis generis entium realium, et rationis, quia enti reali et rationis nulla potest dari ratio communis, dicunt tamen in praesenti definiri immediate omnia materialia generum realium et rationis. Hos igitur non loqui consequentes probatur, quia per te diffiniuntur omnia materialia generum immediate cognita, vel ergo cognoscuntur ut similia, vel ut dissimilia: non ut dissimilia, quia conceptus confusus in hoc distinguitur a claro, quia clarus cognoscit rem distincte, et ut dissimilem ab aliis: at vero confusus rem cognoscit indistincte, et ut similem, et convenientem cum aliis. Sed definitio generis est conceptus confusus. Ergo non repraesentat genera ut dissimilia. Probo etiam neque ut similia, quia per te ens reale et rationis nihil habent commune, in quo sint similia. Nam, si aliquid haberent commune, in quo assimilarentur, illud posset abstrahi; quia talis similitudo esset universale fundamentaliter, non minus quam quaevis alia similitudo. Qua igitur ratione ea genera cognoscuntur?