Hic late solet inquiri, utrum materiale generis, quod definitur, sit abstractum ab omnibus inferioribus materialibus: Scilicet, utrum hoc materiale abstrahatur ab animali, colore, chymaera: Quorum singula sunt genus, primum respectu hominis et Leonis: secundum respectu albedinis et nigredinis: tertium respectu montis aurei et hypocentauri. Haec quaestio facile resolvi potest, asserendo hanc definitionem omnibus generibus convenire1 secundum utramque partem, quia nullum est genus, quod non sit praedicabile de pluribus speciebus. Ergo haec definitio convenit generibus omnibus. Confirmatur. Illa tria, quae numerauimus, vere sunt praedicabilia in quid de pluribus differentibus specie, ergo illis omnibus convenit definitio generis.