Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.
Sectio II. Utrum Praedicabilitas sit de essentia universalis?
Sectio III. Quomodo universalia praedicentur?
§ 21
§ 22
§ 23
§ 24
§ 25
§ 26
§ 27
§ 28
§ 29
§ 30
1 2 3 Dico sexto. Termini secundae intentionis praedicantur de terminis primae, ut homo est species, quia species supponit in recto pro homine, et connotat in obliquo actum, quo denominatur, sicut dicitur, homo est cognitus, homo est albus. Sed termini secundae intentionis in abstracto non praedicantur de terminis primae, ut non dicitur homo est specieitas, sicut non dicitur homo est cognitio, homo est albedo, quia specieitas est cognitio, quae non praedicatur de homine. At termini secundae intentionis in abstracto, praedicantur de aliis etiam secundae in abstracto, ut specieitas est universalitas, et concreti reflexi de concretis, ut genus est universale; et concreti de abstractis, ut genereitas est species, quia actus ille, qui est genereitas, concipitur per alium actum reflexum, ut conveniens pluribus genereitatibus numero tantum differentibus, a quo actu reflexo genereitas denominatur species, sicut homo dicitur species. Tunc enim genereitas ex parte subiecti significat in recto actum genericum, et in obliquo connotat alium actum reflexum, a quo denominatur species. 4 Sed abstracti non praedicantur de concretis, neque item concreti directi de abstractis directis. Haec enim est falsa, genus est genereitas, quia genus praeter genereitatem, rem dicit, quae denominatur genus. Sicut homo, praeter animam, includit corpus, et homo visus visionem includit.