Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.
Sectio II. Utrum Praedicabilitas sit de essentia universalis?
Sectio III. Quomodo universalia praedicentur?
§ 21
§ 22
§ 23
§ 24
§ 25
§ 26
§ 27
1 Sed contra secundo, quia haec est falsa, Deus voluntate intelligit, et intellectu amat, cum tamen inter Dei voluntatem et intellectum sola sit distinctio rationis. Ergo similiter haec erit falsa, humanitas est rationalitas. 2 Nego consequentiam. Ratio est, quia in priori propositione voluntas et intellectus sumuntur reduplicative (ut aiunt) et in sensu formali, qui sensus non solum includit obiectum, sed etiam nostrum concipiendi modum: at vero cum reduplicatione non possunt praedicari ea, quae distinguuntur ratione, quia non sunt res, sicut enuntiantur. Quare voluntas divina, ut voluntas divina, non est intellectus divinus, quia ut a nobis concipitur sub ratione voluntatis, non concipitur sub ratione intellectus, in quo sensu haec est vera attributum iustitiae non est attributum misericordiae; quia ly, attributum, etiam reduplicat modum concipiendi. Sic etiam haec est falsa. Deus iustitia miseretur, misericordia punit, ob eandem rationem, et licet hae propositiones sint falsae, istae tamen sunt verae. Intellectus divinus est voluntas divina, misericordia est iustitia, quia in his significatur obiectum, secundum quod est a parte rei, secluso nostro modo concipiendi, et sensu formali, quem efficit haec propositio, Deus voluntate amat.