Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.
Sectio II. Utrum Praedicabilitas sit de essentia universalis?
1 Proprietas non potest esse de essentia rei. Quia essentia est primus conceptus, qui cognoscitur in obiecto, ut in homine corpus et anima: proprietas vero est secundus conceptus, qui dimanat a primo. 2 Proprietas dupliciter sumi potest, primo ut sit res vere et realiter ab essentia distincta, ut calor est proprietas ignis. Secundo modo ut non sit distincta realiter, sed tantum intelligatur ratione nostra distingui, et ab essentia manare, ut attributa divina non distinguuntur realiter a natura Dei, sed tantum ratione nostra.
§ 10
1 Titulus quaestionis est in hoc secundo sensu. Qui enim dicunt praedicabilitatem non esse de essentia universalis, sed passionem, non asserunt esse passionem realiter, sed tantum ratione distinctam. 2 Haec sententia est gravium Auctorum Alberti, Toleti, Soti, Veracruz, et aliorum. Probatur primo, quia prius ratione est rem esse, quam esse praedicabilem. Quia rem esse, est obiectum actus, et obiectum prius est quam actus. Ergo praedicabilitas no est de primo conceptu universalis, sed illius passio.
§ 11
1 Secundo, haec est vera causalis, quia res est universalis, ideo de pluribus praedicatur, ergo universalitas est principium praedicabilitatis, ergo praedicabilitas non est de essentia universalis, sed potius aliquid ex illo sequutum tamquam ex principio. 2 Tertio. Tota essentia universalis potest intelligi sine praedicabilitate, ergo haec non est de essentia illius, quia illud non est de essentia alicuius rei, sine quo talis res concipi potest: antecedens probatur, quia si repugnaret actus praedicandi, tamen res esset universalis.
§ 12
1 Opposita sententia est Scoti in sua logica q. 1. 5. quem alii sequuntur. Huius sententia mihi magis probatur. Primo, quia universale fit per notitiam comparativam, ut multi volunt, sic autem praedicabilitas est de illius essentia, quia cognitio comparatiua est reflexa cognitio, quo universale ad sua inferiora comparatur, et apprehenditur illis convenire. At apprehensa convenientia superioris cum inferiori, est iam proxime praedicabilis. Vel fit per notitiam abstractivam, ut volunt alii, et sic praedicabilitas est de illius essentia, ergo semper praedicabilitas est de essentia universalis. Probatur secunda pars antecedentis: quia, ut res aliqua sit praedicabilis, tantum requiritur, ut concipiatur ut conveniens rei, de qua praedicatur: ut enim concipimus rem unam convenire alteri, vel non convenire; statim possumus unam de alia affirmare, vel negare, est enim talis conceptio immediata dispositio ad affirmandum. Sed per notitiam abstractivam universalis, universale concipitur ut conveniens suis inferioribus, quia concipitur unum in multis, ergo illa notitia constituit formaliter rem praedicabilem, ergo praedicabilitas est de essentia universalis.
§ 13
1 Confirmatur. De essentia praemissarum est constituere intellectum potentem ad discursum, quia praemissae per se ipsas immediate ad illum determinant intellectum. Sed simili ratione illa notitia abstractiva universalis determinat intellectum ad illud praedicandum, ergo de essentia illius abstractionis est constituere universale proxime praedicabile, quia idem est ac determinare intellectum ad praedicabilitatem.
§ 14
1 Ut res tota explicetur, adverte, actus intellectus dupliciter posse considerari. Primo, ut respiciunt et denominant obiecta, quae ab illis dicuntur cognita, et ut respiciunt ipsam potentiam, quam denominant cognoscentem. Secundo ut se mutuo respiciunt ipsi actus, ut principium et principiatum, sive ut causa et effectus, sic discursus respicit iudicium, et hoc apprehensionem tanquam conditionem ad se praerequisitam. Utraque ratio est essentialis actibus. De prima non est dubium, de secunda patet etiam, quia illi actus essentialiter subordinantur, et unus refertur ad alium; sicut rerum essentiae essentialiter referuntur ad suos effectus, quia illos per se ipsas immediate respiciunt. Ex his duobus respectibus duae consurgunt denominationes essentiales ipsis actibus. Ex primo resultat denominatio universalis, quia actus respicit obiectum repraesentans communem rationem pluribus. Ex secundo resultat denominatio praedicabilis, quia illemet actus disponit potentiam proxime aptam, ut praedicetur unum de alio, in quo consistit praedicabilitas, et proxima ratio, et dispositio, ut possit praedicari, cui nihil de est praeter ipsam praedicationem. Qua propter S. Thom. dixit, aliam esse rationem universalis, aliam praedicabilis; aliam (inquam) denominatione. Nam universale repraesentat obiecta confuse, praedicabile vero connotat iudicium, ad quod disponit. At si actus universalis adaequate penetretur, utraque ratio est de primo eius conceptu, ut animal et rationale de homine, et neutra est attributum alterius.
§ 15
1 Secundo probant alii, hanc sententiam, quia universale logicum essentialiter constituitur in ratione talis per praedicabilitatem sicut homo per rationalitatem, ergo est de eius essentia. Probatur antecedens, quia universale metaphysicum abstrahit a praedicabili, aut non praedicabili. 2 Sed huic argumento responderi facile potest praedicabilitatem formaliter non esse immediatam universalis logici differentiam, sed praedicabilitatem radicalem. In hoc enim differt metaphysicum a logico, quia ex metaphysico nullo modo sequitur praedicabilitas, secus ex logico. Ut si quis diceret hominem essentialiter a bruto differre, quia homo est radix admirationis, secus brutum. Deinde sine fundamento invenitur distinctio inter universale metaphysicum et logicum, quia omne universale in essendo fit per actum intellectus, sicut universale logicum, eaque distinctione Scotici solum uti potuere.
§ 16
1 Ad primum ex §. 10. respondetur, Rem prius esse, quam sit praedicabilis, quia etiam est prius quam concipiatur ut conveniens pluribus, et sic prius est obiectum, quam actus; at non est prius universalis, quam praedicabilis, quia idem actus, per quem efficitur universalis, immediate determinat intellectum, ut eam possit praedicare. Sicut res prius est quam per praemissas concipiatur, sed non est prius concepta per praemissas, quam sit discursibilis, quia praemissae disponunt intellectum ad discursum.
§ 17
1 Ad secundum ex §. 11. respondetur eam causalem esse vera, si intelligatur de universalitate fundamentali, falsam vero si de formali: nam quia res est universalis fundamentaliter, ideo est praedicabilis, quia ratione fundamenti est cognoscibilis, ut conveniens pluribus, per quam cognitionem fit universalis, et praedicabilis. Est autem vera haec causalis; ideo praedicatur, quia est universalis formaliter, quod est idem ac dicere: ideo praedicatur quia est praedicabilis. Istae enim duae rationes conveniunt essentialiter actui universali, et neutra sequitur ex altera: at non est vera causalis illa intellecta de universalitate formali, quae est praedicabilitas.
§ 18
1 Ad tertium respondetur. Negando antecedens, quia non concipitur tota universalis essentia sine praedicabilitate. Sicut neque hominis essentia sine rationalitate. Ad probationem respondetur non fore possibile universale, nisi esset possibile praedicabile, quia sunt idem. Nam formaliter idem est esse unum in multis per intellectum, et praedicabile de illis. Est igitur praedicabilitas essentialis differentia universalis, quia actus, per quem concipitur ut conveniens pluribus, essentialiter differt ab aliis actibus, quia de se constituit intellectum proxime potentem ad praedicandum universale de pluribus.
§ 19
1 Dices a Porphyrio dici definitionem generis esse descriptivam, quia datur per praedicabilitatem. Respondetur, Porphyrium intelligi non de praedicabilitate, sed de actuali praedicatione, vel late sumitur descriptio pro definitione essentiali. Sicut proprietas late sumitur pro conceptu essentiali, quando logici dicunt praedicabilitatem esse proprietatem universalis.