Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.
Sectio II. Utrum Praedicabilitas sit de essentia universalis?
Sectio III. Quomodo universalia praedicentur?
§ 21
§ 22
§ 23
§ 24
§ 25
§ 26
§ 27
§ 28
§ 29
1 Unde dico quinto. Haec est falsa, animal formaliter est rationale, quia nomen formaliter reduplicat concipiendi modum, a quo habet animal esse distinctum a rationali, quia facit hunc sensum, quando concipitur homo secundum quod est animal explicite, necessario concipitur explicite secundum quod est rationale, hoc autem est falsum, ut probabo, disput. 5. Metaphysicae, ergo propositio, qua id affirmo, est falsa, haec autem est vera, homo formaliter est animal, aut formaliter rationale, quia conceptus hominis includit essentialiter conceptus rationalis, et animalis, et haec est falsa, animal formaliter est homo, quia ly, formaliter, reduplicat praecisionem intellectus, per quam animal abstrahit ab homine. Haec autem propositio, homo in quantum homo est animal in quantum animal, potest esse ambigua, si enim nomen in quantum animal tantum appellet conceptum obiectivum animalis cum ordine ad operationes sensitivas, est vera: falsa tamen si nomen in quantum etiam reduplicat modum concipiendi, quia facit hunc sensum, homo est quidquid animal est: absolute tamen existimo, esse veram, quia eius universalitas restringitur per subiectum, et efficit hunc sensum, aliquod animal est de conceptu hominis. Quare utendo reduplicatione tam ex parte subiecti, quam praedicati, omnes rationes superiores possunt de inferioribus praedicari, et omnis differentia de specie, ut homo in quantum homo est animal in quantum animal, et rationale in quantum rationale est homo. At vero utendo reduplicatione ex parte subiecti, nulla proprietas potest de essentia praedicari, quia haec est falsa, homo ut homo est risibilis. Facit hunc sensum, de essentia hominis est risibilitas. At vero posita reduplicatione ex parte praedicati, ut homo est risibilis in quantum risibilis est vera, quia omnes formalitates risibilitatis conveniunt homini.