Haec autem viscera misericordiae Dominus non ad unius tantum populi redemptionem, sed ad omnium nationum impendit salutem, dicente Evangelista: Quia Iesus moriturus erat pro gente: non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Ioan. XI, 52) Hoc enim agit illa vox Domini, quae per quamdam pietatis tubam toto terrarum orbe resonantem, omnes homines et invitat et convenit. Nam cum dixisset, Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic beneplacitum est ante te; addidit, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et deinde adiecit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 25 et seq.). Ioannes vero Baptista in Evangelio Ioannis prophetico spiritu protestatur dicens, Qui de coelo venit super omnes est, quod vidit et audivit testificatur, et testimonium eius nemo accipit. Qui accipit testimonium eius, signavit quoniam Deus verax est (Ioan. III, 31, 32 et 33). Igitur quantum attinet ad humani generis caecitatem, longa ignorantiae et superbiae nocte contractam, venit in hunc mundum Creator mundi, et mundus eum non cognovit (Ioan. I, 10); lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Ibid. 5); qui super omnes est, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium eius nemo accipit (Ioan. III, 31, 32). Sed quia non frustra Deus Dei Filius venit in mundum, et dedit semetipsum pro omnibus, et mortuus est non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Ioan. XI, 52); et universis dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et, servato sibi incognoscibilis electionis arbitrio, dat sui Patrisque notitiam, quibus eum voluerit revelare (Luc. X, 22): omnes filii lucis, filii promissionis, filii Abrahae, filii Dei, genus electum, regale sacerdotium, veri Israelitae, praecogniti et praeordinati in regnum Dei, qui eos vocavit non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus (Rom. IX, 24), testimonium eius qui de coelo venit accipiunt; signantes quia Deus verax est, id est, expresse significantes in sui salvatione quoniam Deus verax est, implens et perficiens quod promisit Abrahae omnium gentium patri: qui pollicente Deo quod haeres futurus esset mundi, non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV, 20). Quis autem tam alienus est a fide Abrahae, quis tam degener ab universarum gentium patre, qui promissionem Dei aut non impleri, aut ab alio praeter eum qui promisit, dicat impleri? Ille quidem erit mendax: Deus autem est verax, et omnis qui accipit testimonium eius, hoc signat, hoc indicat, quod per lucem illuminantem factus est videns, factus obediens, factus intelligens; sicut Ioannes Evangelista testatur dicens, Scimus quia mundus totus in maligno positus est, et scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius (Ioan. V, 19).