Omnibus ergo hominibus cuiuslibet gentis et generis, cuiuslibet conditionis et aetatis, causa percipiendae gratiae voluntas Dei est, apud quam ratio electionis abscondita est, ab ea gratia incipientibus meritis quam accepere sine meritis. Quae si possent bona esse sine gratia, non diceretur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Ioan. III, 5); et: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem eius, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI, 54); sed diceretur: Nisi quis fuerit iustus et bonus, beatus in aeternum esse non poterit. Nec opus esset per aquam et Spiritum renasci, si per mandatum sufficeret erudiri. Et evacuaretur fides, quae credit per baptismum omnia peccata dimitti, si gratia non malis et impiis, sed bonis et rectis doceretur impendi. Origo itaque verae vitae, veraeque iustitiae in regenerationis est posita sacramento; ut ubi homo renascitur, ibi etiam ipsarum virtutum veritas oriatur; et incipiant ad perpetuam gloriam proficere per fidem, qui vix ad temporalem vanae laudis poterant pervenire mercedem. Sive enim Iudaeus legis scientia tumens, sive Graecus studio sapientiae naturalis inflatus, prius quam iustificetur per fidem Christi, conclusus est sub peccato: et si in sua infidelitate perstiterit, ira Dei manet super eum, illa scilicet in Adae praevaricatione contracta, de qua Apostolus loquitur dicens: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II, 1 et seq.); et iterum: Quia eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in mundo (Ibid., 12); et iterum: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ibid., V, 8); et iterum: Gratias agentes Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de tenebris et potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. II, 12 seqq.); et iterum: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3 seqq.).