Multa enim sunt in dispensatione divinorum operum, quorum causis latentibus, soli monstrantur effectus, ut cum pateat quod geritur, non pateat cur geratur; negotio in medium deducto, et in occultum ratione subducta: ut in eadem re et de inscrutabilibus praesumptio comprimatur, et de manifestis falsitas refutetur. Neque enim si nescio cur ille Graecus creatur, hic barbarus, iste in divitiis, ille in egestate nascatur; hunc valida proceri corporis pulchritudo sublimet, illum debilium membrorum exilitas contracta deformet; iste a catholicis editus, in veritatis cunabulis nutriatur, ille haereticorum: progenies, cum ipso lacte matris hauriat virus erroris; si denique mille alias differentias in habitu corporum, in qualitatibus animorum, in conditione temporum, in more regionum, diiudicare non possum; ideo quod omnium horum Deus sit conditor atque ordinator ignoro. Qui utique singulorum hominum ita et corpora creavit et spiritus, ut praeter illam secuturam ex uniuscuiusque studio voluntariam diversitatem, ipsa conditionis exordia dissimillima numerositate variaret. Turbarent autem nos, et in diversum distraherent multae vaniloquorum opiniones, qui de incognoscibilibus definire inconvenientia praesumpserunt, et has originales inaequalitates fatis (quae nulla sunt) et sideribus deputarunt; nisi certissima notitia teneremus, Deum Creatorem de elementis originalibus, prout vult, vas unumquodque formare, et unam naturam animarum et unam naturam corporum, placitis sibi temperare mensuris. Quae utique opera Dei humanae intelligentiae non subtraherentur, si innotescere debuissent; et manifestaretur cur ita quidque fieret, nisi, quod ita fieret, scire sufficeret.
Dicit Dominus ad Moysen: Quis dedit os homini, et quis fecit mutum et non audientem, videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus (Exod. IV, 21)? Et per Isaiam; Nonne ego fecundum et sterilem feci? dicit Dominus (Isai. LXVI, 9). In libro Ecclesiastico legitur, Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt (Eccli. XI, 14). Et Iob dicit: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Iob. XII, 6). Et idem de omnium rerum humanarum profectu et defectu disputans, omnesque mutationes ad iudicia Dei referens: Apud ipsum est, inquit, sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam. Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram. Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur, adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem: balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat, commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens, effundens despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevans. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituet. Qui immutat cor principum terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios (Ibid., 16 et seq.). Et iterum idem dicens voluntatem Dei irritam esse non posse: Ipse enim, inquit, solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluerit, hoc fiet (Iob XXIII, 13).