Sed cum haec legerint vel audierint qui amant calumniosa certamina, dicent nos per huiusmodi disputationes Apostolo contradicere definienti, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Quam particulam verborum Apostoli, ita nos integre pleneque suscipimus, ut nihil ei de praecedentibus sive subiectis quae ad ipsam pertinent subtrahamus. Quoniam, ut caetera divinorum eloquiorum testimonia sequestremus, hic locus sufficit ad evacuandum quod calumniose obiiciunt, et ad defendendum quod impie diffitentur. Scribens itaque ad Timotheum Paulus apostolus, ait: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt: ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (Ibid., 1 et seq.).
De hac ergo doctrinae apostolicae regula, qua Ecclesia universalis imbuitur, ne in diversum intellectum nostro evagemus arbitrio, quid ipsa universalis Ecclesia sentiat, requiramus: quia nihil dubium esse poterit in praecepto, si obedientia concordet in studio. Praecepit itaque Apostolus, immo per Apostolum Dominus, qui loquebatur in Apostolo, fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, ac pro his qui in sublimitate sunt. Quam legem supplicationis ita omnium sacerdotum, et omnium fidelium devotio concorditer tenet, ut nulla pars mundi sit in qua huiusmodi orationes non celebrentur a populis Christianis. Supplicat ergo ubique Ecclesia Deo, non solum pro sanctis et in Christo iam regeneratis, sed etiam pro omnibus infidelibus et inimicis crucis Christi, pro omnibus idolorum cultoribus, pro omnibus qui Christum in membris ipsius persequuntur, pro Iudaeis quorum caecitati lumen Evangelii non refulget, pro haereticis et schismaticis, qui ab unitate fidei et charitatis alieni sunt. Quid autem pro istis petit, nisi ut, relictis erroribus suis, convertantur ad Deum, accipiant fidem, accipiant charitatem, et de ignorantiae tenebris liberati, in agnitionem veniant veritatis? Quod quia ipsi praestare sibi nequeunt, male consuetudinis pondere oppressi, et diaboli vinculis alligati, neque deceptiones suas evincere valent, quibus tam pertinaciter inhaeserunt, ut quantum amanda est veritas, tantum diligant falsitatem: misericors et iustus Dominus pro omnibus sibi vult hominibus supplicari: ut cum videmus de tam profundis malis innumeros erui, non ambigamus Deum praestitisse quod ut praestaret oratus est; et gratias agentes pro his qui salvi facti sunt, speremus etiam eos qui necdum illuminati sunt, eodem divinae gratiae opere eximendos de potestate tenebrarum, et in regnum Dei, priusquam de hac vita exeant, transferendos.