Hac regula per Isaiam promittit sermo divinus, dicens: Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas nesciunt calcabunt. Et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquam eos (Isa. XLII, 26). Sed quod sequitur, Ipsi autem conversi sunt retro, ad partem quamdam generis ipsorum referendum est, non ad eos de quibus ait, non derelinquam eos. Iterum dicit Dominus ad Iacob, Noli metuere, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab occasu colligam te. Dicam Aquiloni, Adduc, et Africo, Noli vetare; adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae, omnes in quibus vocatum est nomen meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi et feci illum (Isai. XLIII, 6, 7). Quod autem sequitur, Et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt caeci, et surdas aures habent; non potest eis ulla ratione congruere, quos in gloriam suam parasse se dicit. In his quippe omnibus verbis, quae de uno hominum genere dicuntur, aliis personis priora, aliis posteriora conveniunt. Apud Apostolum quoque quod in parte populi agitur, sub totius populi nuncupatione narratur, et in reliquiis plenitudo censetur. Cum enim de Iudaeorum obcaecatione dissereret, et quosdam ex ipsis gratia salvos fieri demonstraret: Dico ergo, inquit, Numquid repulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Beniamin: non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 1, 2).
Plebs ergo praescita, plebs non repulsa, hi sunt qui in Christo iustificati sunt. Et quod de omni Israele dici videtur, in his tantum quos sibi gratiae electio reliquos fecit, ostenditur, sicut sequentia apostolici sermonis enarrant. Adiungit enim et dicit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu Baal. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia (Ibid., 2 et seq.). Non ergo omnis Israel reprobatus, nec omnis electus est; sed partem caecitas voluntaria avertit, partem sibi illuminatio gratuita reservavit: et tamen ita de eis sermo habetur, ut in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt, nulla totius generis videatur facta discretio. Nam cum legitur, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Ibid., 28); ita locutio sonat, tamquam eosdem dicat dilectos, quos dixit inimicos. Sed hanc caliginem Apostolus ipse detersit, dicendo: Quia caecitas ex parte in Israel contigit: ut unum genus in duas species intelligeremus esse divisum, et omnem hominem, omnem plenitudinem, omnem Israelem non semper ad universitatem, sed plerumque ad partem esse referendum.