Quod si aliquos, sicut videmus accidere, salvantis gratia praeterierit, et pro eis oratio Ecclesiae recepta non fuerit; ad occulta divinae iustitiae iudicia referendum, et agnoscendum secreti huius profunditatem nobis in hac vita patere non posse. Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9), et videmus nunc per speculum in aenigmate (Ibid., 12). Nec sapientiores aut scientiores beatissimo Apostolo sumus, qui cum de gratiae potentia disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum, iis quae impossibile erat enarrare succubuit. Cum enim dixisset, Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret; sicut scriptum est (Isai. LIX, 20), Veniet ex Sion qui eruat et avertat impietates ab Iacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem vero dilecti propter patres. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita, et isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 25 et seq.). Cum ergo haec divinorum operum mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia, quodam mentis suae profudisset excessu, totam expositionis rationem transtulit in stuporem, et admirator eorum quae protulerat, exclamavit et dixit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen (Rom. XI, 33 et seq.). Praemissa enim docentis assertio locum dabat multimodae quaestioni, ut variatae per tot populos ac tempora gratiae Dei causa quaereretur. Cur scilicet anterioribus saeculis dimissae essent omnes gentes ingredi vias suas (Actor. XIV, 15), uno tantum Israele, qui divinis eloquiis erudiretur, excepto, et ad cognitionem veritatis electo; cuius infidelitas locum tandem salvandis gentibus fecerit: tamquam si unus populus in fide sui generis permaneret, misericordia Dei caeteris se nationibus praestare non posset? Cur denique ipsi quorum diminutio salus gentium est, ab obcaecatione sua non liberentur priusquam ingrediatur gentium plenitudo (Rom. XI, 12): quasi illuminari cum omnibus nequeant qui omnes, acta omnium gentium adoptione, salvandi sunt? Aut quomodo omnis Israel sublata obcaecatione salvandus sit, cuius innumerabilis multitudo in sua infidelitate deficiens, ad tempora salvandis promissa non pervenit? Vel quomodo ipsarum gentium, quarum prius non est facta vocatio, dicatur nunc ingredi plenitudo: cum tot promiscuae aetatis et conditionis hominum millia in omnibus nationibus quae sunt sub coelo, sine Christi iustificatione moriantur? Sed horum mysteriorum iudiciorumque causas pius et doctus magister maluit ad altitudinem divitiarum sapientiae Dei scientiaeque suspendere, quam iustissimae veritatis et misericordissimae bonitatis subtractum ab humana cognitione secretum temeraria inquisitione discutere; nihil omittens de his quae non oportet ignorari, nihil contrectans de his quae non licet sciri.