Quod si et ad illos dirigas mentis intuitum, qui longam agentes in flagitiis et sceleribus aetatem, sacramento baptismatis Christi in ipso vitae fine renovantur, et sine ullo suffragio bonorum operum in regni coelestis consortium transferuntur, quo intellectu divinum iudicium comprehendes? nisi ut indubitanter agnoscas gratuita esse Dei munera: et sicut nulla sunt tam detestanda facinora, quae possint gratiae arcere donum, ita nulla posse tam praeclara opera existere, quibus hoc quod gratis tribuitur, per retributionis iudicium debeatur. Vilesceret enim redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis. Unde autem probari posset, quod ad evacuandum originale peccatum nulla idonea esset industria; nisi et impii et facinorosi per lavacrum Christi assumerentur in regnum; agnoscerentque qui in sua iustitia gloriantur, quam nihil dignum agere possint adoptione filiorum Dei, si ad regenerationis non pervenerint sacramentum; cum eadem qua scelestissimi peccatores conditione teneantur, pares futuri in sanctificatione, si adfuerit regeneratio; simul perituri, si cessaverit ablutio? Si ergo etiam ex nequissimis in ipso vitae exitu gratia invenit quos adoptet; cum tamen multi, etiam qui minus nocentes videntur, doni huius alieni sunt: quis hoc aut sine dispensatione Dei fieri, aut sine profunda dicat aequitate decerni? Quod utique non ideo iniquum est, quia occultum est; sed ideo aequum est, quia iudicium Dei esse non dubium est. Quod enim ab illius pendet arbitrio, qua sententia iudicari debeat, priusquam iudicetur, incertum est: cum autem res ad finem suum venerit, nemini liberum est de exitu conqueri; quia certissimum est nihil aliter Deum facere debuisse quam fecerit. Qui multimodae vocationis varietatem, ad unam gratiam pertinentem, etiam illa regula Evangelicae comparationis astruxit, qua ostendit patremfamilias diverso tempore conducentem operarios vineae sub pactione denarii (Matth. XX, 1 et seq.), [quo vitae aeternae significatur aequalitas]. Ubi sine dubio hora undecima intromissi in vineam, et totius diei operariis aggregati, istorum de quibus nunc loquimur praeferunt sortem, quos ad commendandam gratiae excellentiam, in defectu diei et conclusione vitae divina indulgentia muneratur, non labori pretium solvens, sed divitias bonitatis suae in eos, quos sine operibus elegit, effundens; ut etiam hi qui in multo labore sudarunt, nec amplius quam novissimi acceperunt, intelligant, donum se gratiae, non operum accepisse mercedem. Unde si et nos adversum patremfamilias murmuremus, eo quod novissime vocati totius diei operariis coaequentur, nec amplius multa opera quam pene nulla mereantur; dicetur nobis quod uni eorum responsum est: Amice, non facio tibi iniuriam, Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi de re mea facere quod volo? Aut oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 13 et seq.)? Certe huic calumniatori iniusta videbatur haec largitas; et quid eruditionis retulit? quid rationis accepit? Non est ei dispensationis huius revelata iustitia, nec ad inspectionem secreti latentis admissus est; sed ut a discutiendis Dei iudiciis abstineret, opposita est ei bonitas miserantis, et volentis potestas: quasi illi et ab Apostolo diceretur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic (Rom. IX, 20)?