De rescissione venditionis, et emptionis ratione doli etc.
NOTANDUM est D. Bonav. in speculo animae, cap. 2. iniustitiam occultam saepe fieri in contractibus, multis modis, fraudibus scilicet, in numero, pondere, mensura; in valore, seu in quantitate, in defectus taciturnitate, vel decipiendo ementis simplicitatem, commendando rem falsam periuriis, asseverando execrationibus, verborum duplicitate, quae omnia contra caritatem sunt, et etiam contra iustitiam, quatenus ad decipiendum proximum, et damnificandum diriguntur; dando causam contractibus, quos non inirent emptores, si talia nossent. Similiter emptores saepe merces vilipendunt, spargentes, tales merces ad viliusculum pretium redigendas; litteras disseminando; naves cito appellen-las, iisdem mercibus onustas, etc. Quae aliquando dant causas contractibus. De his videndum, quid sentire debemus.
PRIMO igitur fraudes, et doli circa substantiam rerum, dantes causam contractui, reddunt irritum, ut omnes fatentur. Ratio est D. Bonav. in 4. dist. 27. art. 2. quaest. 2. et alibi eadem dist. quia fraus, et dolus reddunt ipsum contractum involuntarium; sine consensu autem libero, actus humanus non stat. Ita probatur etiam a ceteris Lessio l. 2. cap. 17. dub. 5. num. 27. Fagundez l. 5. cap. 42. num. 2.
DICO secundo, fraus, et dolus non causantes contractum, sed solum intensionem, vel remissionem pretii, non irritant contractum, sed solum obligant ad reducendum pretium ad aequalitatem. Vide Molinam t. 2. diff. 352. Less. l. 2. cap. 17. dub. 5. num. 28.
DICO tertio. Si dolus, error, vel fraus det causam contractui venditionis, vel cuicumque alteri, ita ut dolum patiens non contraheret, si dolum sciret, et ipse dolus proveniat ex altero contrahente, aut illius particeps sit, bona fide altero contrahente, contractus est irritus in foro conscientiae, et externo; datur tamen in foro externo in favorem decepti, et decipientis, de iure civili, et canonico, actio rescissoria contractus, vel reductoria ad aequalitatem, prout deceptus maluerit, etiam si deceptio non sit extra limites pretii iusti. Ita Molina T. 2. disp. 259. et 352. Couar. ad regulam Possessor, p. 2. §. 6. Medina Cod. de restit. quaest. 35. Vallascus de iure emphyt. quaest. 5. num 9. Sylvest. v. culpa, quaest. 7. Fagundez l. 5. cap. 42. et constat ex l. si dolo C. de rescind. vendit. et ex cap. cum dilecti de empt. et vendition.
PROBATUR communiter, argumento supra posito D Bonaventurae, quia defuit consensus liber, necessarius ad omnem contractum.
DICO quarto. Si dolus inductus est a tertio quodam, insciis contrahentibus, licet sit validus contractus, tamen potest deceptus in foro Soli habere actionem contra illum tertium de damno, ut habetur, cap. cum dilecti, de empt. et vendit. et Leg. eleganter, in principio, ff. de dolo, et ex Leg. si dolo C. de rescind. vendit. et docent communiter Molina t. 2. diff. 352. Less. lib. cit. cap. 17. dub. 5. num. 33. et alii apud Fagundez num. 16.
ALIQUI tamen dicunt, talem contractum esse in conscientia nullum, quia deficit consensus, qui est substantia totius contractus. Ita Medina C. de restit. quaest. 33. Conrad. in addit. sum. ad quaest. 57. dicto 3. et 4. Reliqua vide disput. de contractibus quaest. 3. Bassaeus num. 13. addit non posse refarcire contractum ad infima diminutione mensurae occulta, nisi cogatur infra infimum ire.