PLURIMAS tradunt de his definitiones, ex quibus elicitur definitio perbrevis, quam indicat S. Doctor in speculo animae, cap. 2. Venditio est passio mercedis pro pretio, Emptio vero Passio pretii pro mercede, ea utitur Caspensis Tract. 19. disp. 4. et alii apud Fagundez lib. 5. de contract. cap. 1. Bassaeum, verb. Emptio.
ADVERTE hic, nomen mercis proprie significare tantum res mobiles vendibiles lib. 66. ff. de verb. signific. At hic sumitur merces pro mercede, quatenus habet rationem obiecti pretiandi. Sic accipitur a Lessio Tom. 1. lib. 2. cap. 11. dub. 1. cum Iuristis ad leg. 1. ff. de contract. emptionis, et venditionis, et Molina Tom. 2. de iust. tra. 2. disp. 336. qui sic eam definiunt. Igitur sumitur hic prout dicit mercedem, non mercem. In quo decipitur Fagundez cum Bassaeo.
DICITUR Passio, quia est mutuus contractus, et hoc est loco genetis. Dicitur mercedis pro pretio, et pretii pro mercede, quia olim ante inventam pecuniam erant solae permutationes equi cum bove; vini cum oleo; et tritici cum panno; post vero pecunia inventa est ob rerum inaequalitatem, quae, initio, pede pecudum excusa fuit; unde et pecunia dicta est, teste Plinio lib. 33. cap. 3. et apud Romanos pede bouino imprimebatur. Unde illa Martii paroemia: Bovem habet in lingua, idest, pecunia corruptus est. Hinc etiam Depeculatores dicti sunt, qui pecunias vi, furto, etc. auferunt. Mox vero metallis variis, ob inaequalitatem, pecunia excusa est, cuius pretio incoeperunt fieri Emptiones, et Venditiones, iure gentium, licet quo ad aequalitatem pretii fiant iure naturae. De his vide Fabianum de monte de empt. et vendit. quaest. 1. Molinam Tom. 2. tract. 2. disp. 336. Fagundez in Prooemio ad lib. 5. de Emptione, etc.
DE hac (ut ait S. Doctor supra) periculosa materia, aliqua agam, ut pote necessaria, tametsi paucissima in Seraphico inveniantur.
TRIA autem colliguntur necessaria ad Emptionem, et Venditionem, nempe Consensus, Res, et Pretium. De Consensu patet ex Leg. omnibus, ff. de verb. oblig. De re constat ex lege, Nec emptio, ff. de contrahend. empt. De pretio constat ex dicta lege, et docent communiter Doctores.
PROBATUR, quia hic contractus est ultro citroque obligatorius; obligatio autem sine consensu non est.
ADVERTE autem, simplicem contractum; Emptionis, et Venditionis initum cum conventione formandi scripturam non esse perfectum, nisi facta scriptura, et potest quilibet contrahentium resilire, quia sub ea conventione, et conditione initus fuit contractus, et ideo non censetur perfecta, nisi purificata, impletaque conditione. Ita advertunt Doctores ad leg. 2. ff. de contract. empt. et leg. contractus, Cod. de fide instrument. et Instit. de empt. et vendit. §. 1. Vide Molinam tom. 2. de Iustitia, tract. 2. disp. 337. Fagundez lib. 5. cap. 2.
QUOD si de scriptura facta est mentio, perfecto iam contractu non est necessaria scriptura. Potest tamen alter contrahentium compellere alium, ut scriptura fiat ad faciliorem probationem contractus, quia quod sibi non obest, et alteri prodest, tenetur quilibet contrahentium efficere. Instrumentum autem tenetur solvere, qui alium hoc casu cogit. Vide Molinam supra cum Fagundez.
SI vero initio contractus conveniente de scriptura facienda, et dubitatur, an ad hoc convenerint ad maiorem scripturae firmitatem, et faciliorem probationem; an ad valorem contractus.
COMMUNITER respondent, eam censendam esse sufficientem ad valorem contractus; alii tamen oppositum dicunt.