EMPTIONES, et venditiones ex pretio potissimum iustae sunt, vel iniustae.
EST autem pretium iustum duplex: Alterum lege publica taxatum, ut quod carnis libra, cadus olei, vel metrera vini, tanti vendatur. Hoc autem pretium consistit in indiuisibili, et vocatur ab Aristotele primo Eth. cap. 7. legitimum pretium, cui subscribunt communiter Doctores. Alterum pretium naturale est, quod ex natura ipsa secundum prudentem aestimationem imponitur. Hoc autem iustum esse, patet ex l. pretio, ff. ad Legem Falcidiam. Non consistit autem hoc pretium in indiuisibili, quia pendet ex multis circumstantiis, de quibus videatur Nauar. cap. 23. num. 79. Medina C. de restis. quaest. 31. Couar. l. 2. var. cap. 3. In hoc igitur datur quaedam latitudo, intra quam non violatur iustitia, ut docet D. Bonau. in speculo animae, cap. 2. Molina T. 2. disp. 347. Less. l. 1. cap. 21. dub. 2. num. 8. Fagundez l 5. de contract. cap. 29. Caspens. Tract. 19. sect. 2. Tanner. disp. 4. quaest. 7. num. 27.
HINC igitur pretium naturale est triplex. Supremum, seu rigorosum: Medium, seu moderatum; et Infimum, seu pium. Exempli gratia, pretium medium sit centum; Rigorosum erit 105. Infimum erit 95. Rursus medium sit 10. Infimum 8. Supremum 12. quae exempla ponunt Couar. l. 2. var. cap. 3. Lessius, et Molina supra, Caspensis num. 7. qui tamen computans accrementum in centum, tantum quinque ponit in decenis augeri, et decrescere solum unum, et dimidium.
INTER horum trium pretiorum fines non potest esse iniustitia, ita ut carius possit vendi res credito, quam pecunia numerata, dummodo stetur inter hos limites. Ita colligitur ex D. Thom. 2. 2. quaest. 77. art. 1. Caietano ibi, Molina t. 1. disp. 347. Less. l. 2. cap. 21. dub. 2. num. 11. Soto l. 6. de iust. quaest. 2. art. 3. Couar. l. 2. var. cap. 3. Scoto in 4. dist. 15. quaest. 2. Maiore quaest. 29. et 40. Conrado de contract. cap. 3. quaest. 56. Nauar. in C. qualitas, de poenis. disp. 5. num. 43. Fagundez l. 5. cap. 29. Casp. num. 7. qui tamen cum aliis aduertit, pretium debere determinari. Quare, si vendas tali pacto: Vendo, quanti volueris, est inualida.