Quo usque Emptio, et Venditio in Monopoliis sit illicita.
Monopolium, ut ait Molina disput. 345. dicitur quasi unus vendens. Fit autem tunc Monopolium, quando unus, vel pauci efficiunt, ut ipsi soli aliquod mercionis genus vendant eo pretio, quo ipsis collibuerit.
Definitur autem Monopolium: Est conventio, machinatio, et industria aliquorum mercatorum, qua efficiunt, ut ipsi soli, vel aliquod mercium genus vendant, vel certo pretio vendant.
Hoc autem quatuor modis fieri potest, vel conspirando inter se de pretio, ut nullus vendat minori. Vel faciendo ut ipsi soli vendant aliquas merces, vel emendo omnes merces certi generis, easque supprimendo, donec pretium illarum multum ascenderit. Vel impediendo, ne aliunde asportentur ab aliis. Hos omnes discutiam.
Suppono autem cum D. Bonavent. in speculo animae, cap. 2. ad finem, Iniustam congregationem esse, cum quis bona etiam sua, puta fructus terrae, congregat solo ardore ditescendi, vel ut caristia procuretur, et res servatae postea carius vendantur, et iterum pretium reponatur.
Igitur quoad primum casum; Si mercatores non vendant extra limites iusti pretii, nec ad caristiam ordinetur inducendam, dico non esse iniquum contra iustitiam. Ita Less. lib. 2. cap. 21. dub. 20. num. 145. Molina t. 2. disp. 345. Navar. in sum. Lat. cap. 23. num. 42. Maior in 4. dist. 15. quaest. 4. Sylvester v. emptio, quaest. 18. Fagundez l. 5. cap. 35. Bass. num. 24. tamen dicunt, peccare huiusmodi contra caritatem. Nauarrus vero loquitur in genere. Et hoc idem indicat S. Doctor, dum ait, monopolia facientes solo ardore habendi, peccare. Aliqui tamen apud Fagundez aiunt, peccare contra iustitiam, quam certo violant, iustum pretium excedentes.
Quoad secundum casum; certum est, posse Principem dare, ut aiunt aliqui, facultatem (Italice Appalto) posseque mercatores acceptare, dummodo non sit in damnum publicum. Ita Molina t. 2. disp. 345. Fagundez l. 5. cap. 35. et alii. At servetur iustum pretium, ait Bassaeus num. 25.
Quoad tertiam modum, cum multi simul emunt merces, ut postea vendant pro libito tempore cariori. Dico cum D. Bonav. peccare eos contra iustitiam, et teneri restitutioni. Ita etiam Gabr. 4. dist. 15. quaest. 10. art. 3. Medin. de restit. quaest. 36. Sylvest. v. emptio, quaest. 10. Angelus v. negotiatio, Sums l. 6. de iust. quaest. 2. art. 2. Maior in 4. dist. 15. quaest. 4. alioqui 41. Fagund. l. 5. cap. 35. Azor. 3 p. l. 8. cap. 28. Regin. l. 25. num. 327. Sylvest. quaest. 77. art. 1. quaest. 2. Conrad. de contr. quaest. 51 Rebell. 2. p. de oblig. iust. l. 9. quaest. 5. Bassaeus num. 27. ubi cum Fill. tract. 35. num. 214. Less. l. 2. dub. 21. num. 153. Molin. disp. 345. addit, non agi contra iustitiam commutativam, sed Legalem, et ideo non teneri restituere. Sed decipiuntur: nam iure gentium libera esse debet singulis emptio in tota latitudine iusti pretii, ac proinde fit emptoribus iniuria toto illo condicto pretii augmento.
Emere autem omnes merces, aut tantam copiam, ut penuria inducatur, vel singulis auferatur libertas tempore debito emendi iusto pretio currente; est iniustitia ad restitutionem cogens. Vide Medin. de restit. quaest. 36. §. penult. Sylvest. v. emptio, quaest. 10. Ang. v. Negotiatio, Sot. l. 6. de Iust. quaest. 2. et alii supra citati.
Quare frustra Fagund. num. 7. id licitum ait; si maneat libertas, et abundantia.
Quartus modus monopolii est omnium consensu iniustus, ut ait Fagund. num. 9. Frustra vero Bassaeus num. 27. addit, id verum, si mercatores vi, vel fraude divertantur; non, si precibus, vel suasoribus. Sane adhuc iniustitiam inferunt civibus contra ius gentium; esto non mercatoribus advenientibus, qui tamen, ut plurimum, aliquam patiuntur amissionem.