CERTISSIME haec praestare nequeunt, qui non habent rerum dominium, et administrationes, ut minores, pupilli, amentes, filii familias, et alii, quos refert S. Doctor in 4. dist. 15. part. 2. art. 2. quaest. 1. ad 4. et disp. de contractibus in genere, sunt recensiti.
MERCATURA lucrativa est Clericis, et Religiosis illicita, cap. consequens, ubi suspensio inducitur dist. 88. et cap. fornicati, eodem titulo, et cap. negotiatorum, ibidem, et cap. ultimo, de vita, et honestate cleric. Clement. V. eodem titulo, et cap. 1. Ne clerici, vel monachi. Sic communissime Doctores, et in eo cap. imponitur excommunicatio ferenda. Similiter vetita est conductio agrorum causa lucri, et avaritiae, cap. pervenit, dist. 86. ubi permittitur tantum ad sustentationem.
INTELLIGITUR autem de clericis tantum in sacris. Vide Molinam Tom. 2. disp. 342.
PROHIBENTUR etiam Iudices, et alii Principem repraesentantes, in terris a se gubernatis emere, et vendere, vide Molinam disp. 343.
TUTORES vero iure communi tenentur, volentes emere bona suorum pupillorum, habere decretum iudicis palam, et bona fide inito contractu. Ita Gama decis. 217. Probatur leg. si in Emptione, §. finali, verbo tutor, ff. de contrah. empt. dum fiat palam et bona fide, nam secreto per amicum ementes praesumuntur de fraude. Vide Molinam Tom. 1. disp. 224.
POSSUNT etiam coniuges invicem, et patri filius de his, quae sunt propria, habere tales contractus. De coniugibus habetur text. in leg. Aurelius, §. finali, ff. de liber. legat. De Patre, et filio quo ad bona Castrensia, et quasi Castrensia certum est; haec enim sunt penitus filii.
PATER vero nequit vendere filio uni aliqua sua bona absque consensu aliorum filiorum; neque uni nepoti absque consensu aliorum nepotum, aut sine licentia Regis, vel Principis, quando illi talem consensum praestare nequeunt, aut nolunt; alias tales contractus sunt irriti, et filius emptor in poenam amittit earum rerum pretium leg. 2. ff. de contrah. empt. Vide Molinam tract. 2. disp. 343. alias 245. Et idem dic de filiis vendentibus res suas parentibus ex regula correlativorum, ut notant Fagundez lib. 5. cap. 15. num. 4. Rebell. de oblig. iustit. part. 2. lib. 9. quaest. finali, sect. 3. num. 17. eadem enim ratio in ascendentibus militat.
HINC deducit Fagundez num. 12. neque posse Patrem cum filio mutuum contrahere, neque patrem cum filio prioris matrimonii, existentibus e secundo aliis.
SIMILITER, si pater donet filio huic agrum pro solutione alicuius pecuniae, quam debebat, erit invalida, quia habet vicem venditionis.