Utrum liceat carius vendere supra summum pretium, expectata solutione, quam numerata pecunia.
INTRA limites iusti pretii licere concedunt communiter, quia totum illud pretium iustum est. Ita D. Thom. 2. 2. quaest. 77. art. 1. Valentia disp. 5. quaest. 20. p. 2. § 8. Caietanus ad art. D. Thomae, Less. lib. 2. cap. 21. dub. 6. num. 50. Rebell. t. 1. 2. p. l. 9. quaest. 15. Molina t. 2. disp. 355. Baffaeus v. Vendit. Fagundez l. 5. cap. 32. et alii communiter. Vide etiam Caspensem diff. 4. sect. 6. At vero venditam rem catius ob dilationem pretii statim reemere, viliori exhibito pretio, male olet, ut ait Tannerus disp. 4. quaest. 7. num. 52. Carbo quaest. 52. Less. dub. 16. Nauar. cap. 23. num. 51. Petr. Nauar. num. 169. et si Baffaeus num. 4. annuat licere; non tamen primo inire pactum retroemendi, quia hoc est mutuum usurarium.
ENIM vero transcendere pretium rigorosum ob solam dilatatam solutionem, est usura palliata. Ita allegati cum D. Bonau. in speculo animae, cap. 2. §. tertius fructus principalis iniustitiae. Et §. secundus ramus principalis avaritiae. Et rursus D. Thom. quaest. cit. art. 2. ad 7. Toletus l. 5. Summae, cap. 28. Soto l. 6. de iust. quaest. 1. art. 3. et alii adducti. Ratio est, quia nihil est aliud expectare solutionem, quam mutuare illam pecuniam, quae statim reddenda erat pro toto illo tempore, quo expectatur; sed pro mutuo non licet accipere aliquid ultra sortem, ut ait S. Bonav. Ergo. Unde Fagundez cum Soto damnant mercatores, qui in fine nundinarum, quando vilius est pretium, vendunt merces credito, seu expectando solutionem, eo pretio rigoroso, quo initio nundinae vendebantur.
ADDUNT tamen, si tempore solutionis valiturae sint merces amplius; posse vendi supra rigorosum pretium praesens, eo pretio, quo vendentur tunc, cum solvet. Ita Lessius l. 2. cap. 21. dub. 6. num. 52. Rebellus 2. p. l. 9. quaest. 11. num. 3. Debet tamen sciri certo.
Addunt aliqui, posse illud plus accipi, etiamsi venditor non constituisset eo tempore vendere merces illas.
SED haec est usura palliata, ut docent Couar. l. 2. var. cap. 3. num. 6. Medina C. de restit. quaest. 38. causa quinta, Lessius, Rebellius, et Fagundez.
RATIO est, quia, id erit exigere pretium rei alienae; nam merces sunt ementis absolute eo tempore, quo crescit pretium, nec enim cogitarat venditor eas tunc habere.
ADVERTE tandem, posse (ut in nonnullis partibus mundi solet) vendi res numerata pecunia minori pretio; eo quod illa pecunia vendenti, illico negotiis exposita, reddit amplius, unde ex credito, et dilatione pecuniae oritur cessatio lucri, vel damnum emergens.
Ex dictis etiam definies: an ob anticipatam solutionem possint pretia remitti. Et quidem intra latitudinem iusti pretii, iam primo definitum est initio quaestionis.
IGITUR ex praecisa anticipatione non licet egredi limites iusti pretii, attamen ob damnum emergens, vel lucrum cessans, ex illa pecunia, quam anticipate solvo, quamque negotiis impensam augerem, licebit. Vide Fagundez cap. 33. l. 5. de contract. Caspensem diff. 4. sect. 7.
HAC de causa multi Doctores iustificant contractum illum Lanarum in Hispania ex anticipata solutione, infra pretium infimum. Eos refert Fagundez num. 8. Ratio est, quia mercatores illi, pretium illud anticipantes, ea pecunia luctarentur, quam anticipate profundunt. Vide Molinam Tom. 1. disp. 360.