An res vendita, non adhuc tradita, pereat emptori.
SUPPONO, quod si iam res sit tradita peribit emptori. Vide Molinam disp. 366. Ratio est quia per traditionem translatum est dominium in emptorem. Res autem domino suo perit, et deterior fit, ut notant DD. in l. Quod si ff. de periculo, et commod. rei vendit.
ASSERO primo, si res non adhuc sit tradita, et sit determinata, ut hic equus, hic bos, etc. perire emptori. Ita communiter Doctores apud Fagundez cap. 47. sic enim disponunt Iura, et merito; nam ius acquisitum est iam ab emptore, et ipsa venditio rei determinatae spectato iure gentium sufficiens est ad transferendum dominium in emptorem; nam quod realiter non transferatur ante traditionem, id provenit ex dispositione Iuris civilis, quod ob certas causas ad vitandas lites id statuit, non tamen per hoc ius civile vult impedire, ne commoda, et incommoda rei ad emptorem pertineant.
EXCIPE tamen primo, si res culpa venditoris perit, aut deterior fit, puta si ex culpa lata, vel levi non custodiat rem.
SECUNDO, si venditor fuit in mora tradendae rei venditae, tunc enim ipse est in culpa, ut notat D. Bonav. in speculo animae, cap. 2. ad finem. Tunc igitur venditori perit, ut colligitur ex l. illud, ff. de periculo, et commodo rei vendit. et docent Less. l. 2. cap. 21. dub. 12. num. 96. Sylvester v. emptio, quaestione 3. Molina loc. cit. Fagundez num. 4. Bassaeus num. 23.
TERTIO, si in contractu ita conventum est, expresse sumitur ex l. in venditione, ff. de per. et com. rei vend. et docent Molina loc. cit. Fagundez num. 6. Bassaeus loco cit.
QUARTO, quando res confiscatur ob delictum venditoris. Sic supra allegati sentiunt.
QUINTO si venditor in contrahendo aliquid dixit, quo emptor crederet, rem duraturam. Item si venditor sciebat non duraturam rem, nec admonuit emptorem l. si vina, ff. de pericul. et commod. rei vend. Vide Molinam loc. cit. Fagundez num. 8. Bassaeum loc. cit.
ASSERO secundo, si venditio fiat in genere, ut loquuntur Iuristae, seu si res vendita sit indeterminata, ut Theologi loquuntur, puta si ex grege suo decem oves, ex armento duas vaccas, non designando illas; pereunte grege, vel armento perit venditori, Less. l. 2. cap. 21. dub. 11. num. 97. Molina loc. cit. Fagundez num. 10. cap 47. Patet ex Leg. In ratione, §. diligenter, ff. ad l. Falcidiam, et Leg. Incendium, Cod. si certum petatur.
RATIO est, quia e tali emptione emptor solum acquisivit ius, ut sibi decem oves traderentur, nullum autem ius in particulari.
ADDUNT communiter tertio; quando venditur aliqua res mensuranda integre tota, ut totum hoc dolium vini, totum hoc horreum tritici, totum hoc dolium olei tot regalibus pro quavis mensura, si pereant, antequam mensurentur, perire venditori; mensurata vero, emptori; Less. l. 2. cap. 21. dub. 12. num. 97. Molina loc. cit. et alii apud Fagundez num. 12.
Attamen Baldus, et Paulus de Castro ad l. 2. C. de per. et com. rei vendit. existimant, talem venditionem esse ad corpus, non ad mensuram, nisi quando aliquae mensurae ex dolo, vel acervo venduntur, et ideo perire emptori, etiam ante dimensionem. Alii hoc reiiciunt cum Fagund. num. 12. et aliis ibi, ac Bassaeo, num. 13. Ipse tamen Fagund. secum pugnat, ut dicam quaest. 13.