Igitur praedicabile ponitur loco generis; reliqua ponuntur loco differentiae. Differt enim genus a proprio et accidenti, quia haec accidentaliter et in quale, genus vero essentialiter, et in quid de suis inferioribus praedicatur. Differt autem a differentia, quod haec in quale quid, et per modum accidentis, genus vero in quid dicitur. Differt ab specie, quia genus praedicatur in quid incomplete, species vero in quid complete,1 idest genus non est tota quidditas, et conceptus adaequatus, et completus suorum inferiorum, species vero est tota quidditas, et conceptus essentialis, completus suorum inferiorum, quae differentia continetur illis verbis definitionis, de pluribus differentibus specie, nam id, quod praedicatur de pluribus speciebus, non potest esse tota illarum essentia, quia species habent diversas essentias totales, quare una totalis non potest de omnibus illis praedicari.