1 Advertere rem bifariam esse praedicabilem: primo ab ipso actu praedicandi, non actuali, sed potentiali, sicut res dicitur visibilis a visione possibili, quae praedicabilitas non est de essentia universalis. Secundo modo ab ultima dispositione requisita ante praedicationem secundum se conceptam, sicut res est discursibilis per praemissas, quia hae ultimo disponunt potentiam, ut possit discurrere: hoc est de essentia universalis. Quia de essentia simplicis apprehensionis est disponere ad iudicium. Atque hic docent adversarii universale solum fieri per simplicem apprehensionem. Nam quando fit per iudicium clarior est mea sententia, quia iudicium est praedicatio ipsa vel actualis, vel possibilis.