1 Opposita sententia est Scoti in sua logica q. 1. 5. quem alii sequuntur. Huius sententia mihi magis probatur. Primo, quia universale fit per notitiam comparativam, ut multi volunt, sic autem praedicabilitas est de illius essentia, quia cognitio comparatiua est reflexa cognitio, quo universale ad sua inferiora comparatur, et apprehenditur illis convenire. At apprehensa convenientia superioris cum inferiori, est iam proxime praedicabilis. Vel fit per notitiam abstractivam, ut volunt alii, et sic praedicabilitas est de illius essentia, ergo semper praedicabilitas est de essentia universalis. Probatur secunda pars antecedentis: quia, ut res aliqua sit praedicabilis, tantum requiritur, ut concipiatur ut conveniens rei, de qua praedicatur: ut enim concipimus rem unam convenire alteri, vel non convenire; statim possumus unam de alia affirmare, vel negare, est enim talis conceptio immediata dispositio ad affirmandum. Sed per notitiam abstractivam universalis, universale concipitur ut conveniens suis inferioribus, quia concipitur unum in multis, ergo illa notitia constituit formaliter rem praedicabilem, ergo praedicabilitas est de essentia universalis.