Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.
1 At vero Nominales hanc sententiam impugnant, censent enim no posse ex parte obiecti respondere plures formalitates distinctas. Sed eandem numero formalitatem, quae diversa nominatur, non propter diversitatem obiectorum, sed propter varios conceptus, per quos denominatur. Aiunt enim, quando cognoscitur homo, cognosci quidem explicite aliquam rationem hominis, at vero cognosci formaliter Petreitatem, et omnia alia individua, sed non clare, et distincte sed confuse. Ad quod adverte in hac sententia aliud esse cognoscere rem singularem, aliud illam cognoscere in singulari, id est concipere rationes communes, quas censent esse singulares ex parte obiecti essentialiter. Atque ea cognitio talis est, ut ex vi illius non possit discerni unum ab alio, ideo vocatur ratio communis, quia ille conceptus licet repraesentet rem singularem, est tamen confusus, communis et indifferens, non magis repraesentans hoc singulare, quam illud, sed omnia confuse; quia, cum omnia singularia in illa ratione repraesentata sint similia, non potest unum ab alio discerni, quia inter similia, ut similia, non est distinguere; at vero cognoscere rem singularem in singulari, est repraesentare rem singularem, illamque cognoscere ut talem, et discernere ab aliis, ut cum quis cognoscit hominem esse Petrum. Longum utriusque examen sententiae habes in Metaphysica disput. 5. sect. 10. quo autem pacto contingat distinctio rationis; habes ibidem disput. 6. sect. 4.