Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.

Constat ergo a parte rei nullum dari universale in essendo, sed ad hoc requirit aliquod opus nostrae rationis. Est tamen a parte rei universale fundamentaliter, id est fundamentum ad efficiendum universale. Quod fundamentum tum est ipsa rerum similitudo. Fit autem sic. Videt quis Petrum convenire cum Paulo in eo quod uterque est homo, uterque bipes, et discursivus. Item videt Petrum a Paulo differre, vel in colore, voce, figura, etc. Ita statim intellectus concipit unam rationem hominis, in qua conveniunt Petrus et Paulus, et aliam rationem talis hominis, in qua differunt. Ecce ratio hominis dicitur conceptus communis et universalis, et ratio talis hominis dicitur particularis conceptus, in quo quisque differt ab alio. Item video hominem convenire cum equo in aliis rebus, quia uterque est animal, uterque ambulat, etc. Ite video inter utrumque latum esse dissidium. Equus enim nullam habet potentiam rationalem. Ecce concipio rationem animalis ut communem Petro et equo, in qua conveniunt, et concipio irrationalitatem equi, in qua differunt, Fundamentum horum conceptuum est operationes similes et dissimiles, quae in illis reperiuntur, re tamen ipsa diversum animal est homo ab equo. Illa ratio animalis est una in multis, una (inquam) per similitudinem, ut dicimus Hispaniae eos, qui similes habent annuos redditus. Tienen una misma renta. Quod ergo egregie S. Augustinus explicuit 3. lib. 13. de Trinit. cap. 2. Nam et duos homines simillimos (inquit) cum videmus, unam faciem dicimus et miramur amborum. Quod testimonium late produco disput. 5. de fide §. 5. Vel est una per intellectum apprehendentem eas res, ac si esset una, et illa est praedicabilis de multis, quia de equo et Petro praedicatur animal. Ille conceptus communis, quando concipitur in rebus dissimilibus in essentia, ut in equo et homine, dicitur abstractio generis ab speciebus, et quando concipitur in duobus individuis eiusdem speciei, ut homo in Petro et Paulo, dicitur abstractio speciei ab individuis, quia ita cognoscitur ratio generica, ut non consequitur clare, et distincte species, et ita concipitur species, ut non concipiantur clare individua, et hoc est abstrahere unum ab alio, concipere unum sine alio.

Sectio II. Utrum Praedicabilitas sit de essentia universalis?

Sectio III. Quomodo universalia praedicentur?

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work